Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

Armis, quibus hostem peteret, nec ille aliis quam antecessores cinctus est: poenis nimirum ecclesiasticis; armis sane potentissimis, dum sagaci habilique manu vibrantur. GENTILIS SÍ quis alius hac in arte palmam prae­ripuit. Facta loquuntur. Quamquam nec illius quidem administratio caruit nonnullis contu­maciae speciminibus. Sic e. gr. refert Benedictus episcopus Transylvaniensis: ex dioecesis suae sacerdotibus ac regularibus vix unum fuisse, qui sacro­rum interdictionis rationem haberet. 1 Haec tamen pervicacia speciosam quamdam habere videbatur excusationem: sacerdotes nimirum illos, qui pias largitiones stipendiaque pro sacris administratis pensitata, unum ha­berent vitae tolerandae remedium, haud invitos fuisse existimando: solos insontes, ut verissime dicatur, hac poena plecti pro reis; miseram nimi­rum plebeculam pro effrenatis optimatibus. Alterum, quod interdictionis vim omnem adimebat, furor erat procerum impotens, qui sacerdotes anathe­matis ministros, vinearum et agrorum, quin et patrimoniorum suorum fructibus spoliabant, e laribus penatibusque sejiciebant, quid? quod iugulis etiam ipsis imminebant. Verumtamen GENTILIS disciplinam ecclesiasticam tam fortiter vindicabat: ut .e. gr. clerus diceceseos Quinqueecclesiensis — utut diu noctuque terroribus angeretur, GENTILIS tamen iussis, synodique Budensis placitis religiose morém gereret. IV. In hac porro effreni licentia, in his bonorum regis ac ecclesiae rapi­nis, in hoc furore mentis tyrannicae, Ladislaus toparcha (vajvoda) Transyl­vaniae, tristem profecto principatum obtinuit. Radnae fodinas argenti, provincias (comitatus) item Bistricensem, Cibiniensem et Siculam, necnon civitates Deés, Kolos et Szék, annexasque iisdem aerarii publici officinas occupavit. Invasit bona episcopi Transylva­niensis, vastavit latifundia et capituli et certe aliorum quorumdam. 2 Quanto polleret astu ac vafritie (siquidem ille technas apertae violentiae substituit) speciminis instar exhibet dolus, in detinendo Ottone Bavaro adhibitus. 1 Mon. Hung. V. II., 380. 2 Sic. e. gr. Dózsa Caroli regis cliens et sponsor 1315. conqueritur, villám Panad in provincia Aradiensi sibi hasreditate propriam, a Ladislao quondam toparcha Transylvaniae fuisse «potentialiter» ereptam. V. Monum. Andegav. I. 380.

Next

/
Thumbnails
Contents