Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
ciorum plurimo milite stipati, hunc neque per Danubium traiicere, neque in arce Budae superiore, legati tunc curia, per angustias collocare valerent: GENTILIS cum rege, antistitibus ac proceribus, qui lateri eius adhaerebant, {lumen transvehitur atque ad aedes S. Dominici ripae Pestinensi imminentes appellit; quo innumera interim civium ac rusticorum frequentia, legati videndi pacisque cupiditate allecta, ovans plaudensque confluxerat. Legátus purpuratus locum principem occupavit, aulicorum suorum cinctus corona: episcopo in primis Vegliensi, coetuum dein SS. Dominici, Francisci, Paulique praepositis, senis curiae suae sacerdotibus, assesore denique atque actorum signatore. Dextrorsum rex ipse Carolus Robertus, archiepiscopi Strigoniensis et Colocensis, infulati dein Vaciensis, Nitriensis, Quinqueecclesiensis, Agriensis, Zagrabiensis et Jauriensis tenuere sedes; sinistrorsum vero: Henricus banus, illique sanguine iunctus vicerex (palatínus) Amadeus et reliqua optimatum cohors, nominatim Ugrinus aerarii regii custos, Ladislaus toparcha Transylvaniae (vajvodam dixere) et Matthaeus Csáki de Trencsény palatini vicarius astiterunt, frequentissimo nobilium plebisque globo circumfusi. Sedis apostolicae legátus verbis pietatem redolentibus concioni praefatus, hoc evangelii velut classicum insonuit: ((Domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo?» (Matth. XIII, 27.) copiose disserens: quam bonum ipse Deus seminaverit semen in electo sibi agro, Hungaria? quamque laetissima tot sanctorum clarissimorumque regum, hinc seges progerminaverit? quorum primus, divus ille Stephanus, teste ipsa história, diadema regium a pontifice Romano obtinuerit. Hic dein quaedam de supremo pontiíicum Romanorum in Hungáriám iure argumenta caute interserere aggressus, mox a procerum nobiliumque, immunitatem patriae suae ingeminantium turbulentis clamoribus interpellabatur, qui aperte oggerebant : «Nequaquam se passuros, ut sedes Romana aut vicarius eiusdem regem sibi obtrudant; hunc more avito a seipsis electum iri; regem dein a se electum, sua pace posse a legato, ecclesiae nomine confirmari, nihilque obstare, quominus pontifex in posterum quoque reges Hungáriáé, ex domus regiae prognatis, universis gentis suífragiis electos, suo velut iure confirmare atque corona inaugurare valeat.» GENTILIS exortam tempestatem conspicatus, ne fauste coepta in aleam daret, morém gessit communibus votis atque sic factum est: ut praesentes omnes, positis partium studiis, uno ore Carolum regem consalutarent. GENTILIS dein electum hac ratione regem, vice ecclesiae et ipse agnovit confirmavitque. Nunc proceres ac nobiles agmine facto, regi sacramentum