Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)

obsequii et fidelitatis dicunt, illudque et manibus in dexteram legati datis, et iureiurando per signum Crucis, denique etiam pacis inter se osculo communiverunt. Mox etiam mentis aestu abrepti Carolum manibus sursum tollere, laeta voce gratulari, clamoribus et vociferationibus sidera fere con­cutere. Tandem hymnus Ambrosianus solemni cum gratiarum actione diem clausit faustissimum, qui diuturno interregno finem imponens, gen­tem Hungaram rursus legitimo rege donaverat. Haec igitur facta sunt prope Pestinum, in claustro S. Dominici, e regione arcis Budae a. D. 1308 die 17 Novembris, quemadmodum res gestas Joannes de Pontecurvo, pontiíicis caesarisque nótárius publicus litteris iisdem authenticis congesserat, quas dein GENTILIS Card., rex item Hun­gáriáé Carolus I. ac supra laudati antistites proceresque sigillis suis pendulis instruxerunt. Multa de his comitiis scriptores commemorant, imprimis autem id vellicant, quid quantumque iuris in Hungáriám pontifici, comitiis istis accesserit? Minimé quidem nostrarum esse partium ducimus sterilem hanc quaestionem dirimere; suffragamur tamen clarissimo nostro Ladislao Szalay rerum patriarum scriptori, qui haec habét: «Qui vere victor disces­serat, ipse erat populus, sincerae laetitiae clamoribus personans quippe qui probe noverat, discidiis demum compositis, segetes suas ab ungulis equorum praedonumque facibus in tuto collocatum iri; triumphos porro égit, gens ipsa Hungara, cui regibus Andegavensibus tantae saeculum illuxit gloriae, quantam certe numquam Venceslais Ottonibusve in acceptis referre potuisset, qui ad solium S. Stephani evecti, regnum procul dubio sacrosancti Romani imperii indigestae moli erant commixturi!» 1 III. Praeter comitia regni, Pestini ab ipso congregata, GENTILIS alios quoque cogebat coetus, quos aptius «concilia» vei «synodos» nominaveris, quum iisdem antistites potissimum interessent, causaeque maximam partém fidem moresque spectantes agitarentur; uno tamen excepto conventu, qui rebus ecclesiasticis permixtas civiles quoque égit, proinde invitatis nonnullis proceribus etiam laicis patuit. Quatuor nobis eiusmodi synodorum decreta innotuerunt. Prima Budae 1309. 8. Maii habita, in cuius quidem placitis condendis optimates quoque e civili statu, operám suam navasse constat. 1 História Hung. t. II. p. 137.

Next

/
Thumbnails
Contents