Acta legationis cardinalis Gentilis. II. Gentilis bibornok magyarországi követségének okiratai. 1307–1311. (Budapest, 1885. Mon. Vat. Hun. I/2.)
facérét. Quum autem ille reponeret iter Budense sibi haud videri periculo vacuum, GENTILIS rursus nóvum ei congressum in solitudine fratrum eremitarum de Kékes, loco ab arbitris remoto, obtulit. Die 10. Novembris in mutuum conspectum venere. Legatum purpuratum archiepiscopus Strigoniensis, Nitriensis episcopus, praesides dein familiarum SS. Dominici atque Francisci, legationis denique assessores bini, totidemque scribae (notarii) sunt comitati, omnes e sacerdotali ordine. — Csákii vero latus quinque e praecipuis antesignanis suis cinxere, gemini nimirum Neogradienses ex genere Kachich Simon ac Nicolaus, Stephanus dein de Cseke, item Beke nomine Rufus de Ság et Sára, denique infelicissimus postmodum ille Felicianus de Zách, ad unum omnes mediae sortis nobiles ingenui. GENTILIS missis ambagibus, prima velut fronté interpellat Matthaeum: «Habeatne in votis regni regisque tranquillitatem ? velitque in hac componenda suis consiliis (sc. GENTILIS) ac iussis promptus cedere? Respondendum esse aperte ac ingenue, quidquid enim dictums esset, tabulis authenticis signatum iri!» Matthaeus primo anceps haerere, se haud praevidisse nudam hanc sciscitandi formám, rogare dein legatum, ut ei capiendi consilii causa cum sociis parumper secedere liceat. Congrediuntur. Maturata tandem cum suis deliberatione palam professus est: velle se utique legati votis annuere imperioque stare; agnoscere porro Carolum dominum ac regem, foreque se fidelissimo eius obsequio obnoxium, nulli se praeter hunc unum obsecundaturum, pro viribusque tranquillitati patriae operám suam commodaturum. Initurum etiam pactis conditionibus iustis, pacem cum magistro Dominico ceterisque primoribus, a quibus eum hucusque simultates disiunxissent; foedus tamen cum illis ita feriendum, ne id regiae auctoritati officiat. Sic ille quidem spondebat, servandaeque fidei tesseram, manus compositas palmis legati ambabus interseruit, monachorum ritu, quem illi prima sacramenti nuncupatione observare solent; denique pacem osculo utrinque obsignarunt. Hoc pacis triumpho laetus GENTILIS optima spe se ad regni comitia accinxit, quibus ille pro sua auctoritate, Budae diem S. Martini conf. octavum (1308. 18. Nov.) fixerat, missis quaquaversus litteris ac praeconibus ad congregandos universos regni antistites, proceres, nobiles, aliosque toga sagoque claros quamplurimos. Die statuto multi Budám Pestinumque coníluxere antistitum et optimatum, maximé vero nobilium; qui vero per se venire impedirentur, vices suas procuratoribus aptis demandarunt. Quum autem plures patri-