Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
XLIV LUDOVICUS non eo erat animo, ut in id consentiret, ecclesiasque regni sui toties gravatas defendit; propterea anno demum 1372 die 15. Április misit GREGORIUS P. XI. nuntium ad hoc negotium gerendum in Hungáriám. 1 Nóvum onus, quod Papa ecclesiis imponere meditabatur, non erat aptum ad currentis iam collectionis negotium promovendum. Idcirco URBÁNUS P. V. 29. Febr. a. i364denuo atque vehementius regem, ut suum decretum, clerum a solvendis beneficiorum ecclesiasticorum decimis prohibens, revocaret, interpellat exprobrans ei continua impedimenta, cum quibus collectoribus decimarum colluctandum esset in Hungaria, cum in aliis regnis christianis prompté et pacifice solutiones decretarum pecuniarum fierent. 2 Sequenti anno (11. Jun. a. 1365) Papa amice LUDOVICUM admonuit, ut suos collectores in regno morantes libere in negotio sibi commisso versari permitteret. Idem etiam reginae-matri et Archiepiscopo Strigoniensi commendavit. 3 Secunda periódus gesti ab ARNOLDO officii a. 1339—1363 duravit; his annis probabiliter facta est prohibitio regis iterata impediens eum, quominus collectionem prosequeretur. Fructuum hoc tempore collectorum brevem tantum consignationem habemus ab ARNOLDO IOHANNI de CAPRASPINA canonico Narbonnensi suo in legatione quondam socio rationum instar exhibitas. 4 LJti ex ea liquet, intra quatuor annos e reservatis Papae in regno Hungáriáé beneficiis circa 1519 florenos percepit, his 839V2 velut probabiliter percipiendos adiunxit; summa ista multo inferior est in prima periodo collecta. Has rationes, quae modo memoratas pecunias in Hungaria collectas recensent, continet manuscriptum archivi Vaticani sub titulo: ((Rationes collectorice Nr. /5/.», caeterum maxima ex parte collectiones in Polonia factas exhibens. Codicis in charta scripti, 232 fólia, 30 cm. altitudinis et 21 cm. latitudinis habentis, a pluribus exarati, nostram pátriám respiciunt fol. 117— 126, quibus annis 1350—1334 vacantia beneficia ecclesiastica enumerantur, et fol. 145—150, quibus collectionis annis 1359 —1363 factae brevis consignatio refertur; caetera Poloniam concernunt. Summarum per partes enumeratio probabiliter facta est a legato Papae in aliis suis libris, quorum «ut in libro apparet» verbis fit frequens allegatio. 1 Theiner, Mon. Hung. p. II. 114. 2 Theiner, ibidem II. p. 60. 5 Theiner, ibidem II. p. 72—73. 4 V. infra p. 452—453.