Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

VII. ARNOLDO de la CAUCINA IO. Maii a. 1371 a GREGORIO P. XI. demandata soli est in Hungaria et Polonia tota coliigendarum pecuniarum provincia, caeteris omnibus, qui aliqua potestate interim instructi fuissent, revocatis. 1 ARNOLDUS tamen brevi postea morte ampliori suo muneri prae­reptus est. In eius locum Papa 10. Maii a. 1372 PETRUM STEPHANI archidiaconum de Szabolcs in ecclesia Agriensi suffecit et in pátriám misit cum mandato, ut fructus beneficiorum ecclesiasticorum Papae reservatorum coliigeret; de hoc certiorem fecit regem et reginam-matrem, 2 paulo post autem diebus 12. et 21. Oct. rogavit regem et Archiepiscopum Strigo­niensem, ut suo legato omne auxilium praestarent. 3 E rationibus PETRI STEPHANI 4 apparet, hunc dupplici ex causa fuisse in pátriám nostram missum: tum ut beneficiorum ecclesiasticorum decimas verosimiliter ab URBANO P. V. ad reprimendos tyrannos de VICECOMITI­BUS ad triennium decretas reciperet, tum ut fructus de uno anno vacan­tium beneficiorum ecclesiasticorum inde a temporibus CLEMENTIS P. VI. sedi apostolicae reservatorum coliigeret. Utrumque negotium prospere ex­pedivit. Novus iste Papae collector die 30. Nov. a. 1372 profectus est Ave­nione, et 12. Jan. sequentis anni pervenit in Hungáriám. Ibi hac vice non diu est moratus, directo iam 19. Mart. itinere in Poloniam, quo eum simile negotium avocabat. In hoc regno de rebus defuncti ARNOLDI reci­piendis erat maximé sollicitus. Inde 5. Aug. in pátriám nostram rediit, ubi decretum Papae accepit, quo colligendi etiam decimas Sanctae Sedis tradita est ipsi potestas. Collectioni decimarum iterum obstitit regis LUDOVICI prohibitio; Papae ergo collector decimarum properavit ad regem et Episcopum Vaciensem Visegradinum, ut huius ope inhibitorii decreti revocationem a rege obti­neret; irrito tamen conatu. Quae cum ita essent, annuente fortuna in reg­num venit AGAPITUS Episcopus Ulissiponensis, in negotio Siciliae a Papa ad 1 Theiner, Mon. Pol. I. p. 659—660. 2 Theiner, Mon. Hung. II. p. 115. 3 Theiner, ibidem. II. p. 125, 126. 4 V. infra p. 454—520.

Next

/
Thumbnails
Contents