Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

VI. Nescimus, utrum ARNOLDUS mandato Papae stricte obediverit, an vero procuratorem tantum Avenionem miserit; certum vero est, eum paulo post iterum in Hungaria esse versatum, ita tamen ut plurima officii sui impedimenta offenderit. Circa annum 1359 videtur Papa vices ARNOLDI demandasse JOANNI de CAPRASPINA canonico Narbonnensi, qui tamen oppositum habuit LUDO­VICUM regem, collectionem pecuniarum prohibentem. Universae namque ecclesiae regni Hungáriáé ex decreto CLEMENTIS P. VI. die 15. Jul. a. 1352 dato decimas quorumvis proventuum usque ad quadriennium debue­runt solvere regi, ut hic validiori manu Tartaris regno imminentibus occur­rere posset: hinc absque dubio regis oppositio. 1 Intererat scilicet regis LUDOVICI impedire, quominus sibi concessae istae decimae tributo alterius generis eisdem beneficiis imposito periclitarentur. Ita accipiendae sunt quae­relae URBANI P. V. in literis die 2. Maii a. 1363 ad regem datis. Se intellexisse — ait — e relatione JOHANNIS de CAPRASPINA sui quondam in regno Hungáriáé nuntii regem LUDOVICUM tum per se tum per palatinum NICOLAUM interdixisse, sicut huic, ita et ARNOLDO de CALCINA scholastico Cracoviensi collectionis pecuniarum in favorem camerae apostolicae conti­nuationem ; rogare itaque regem, ut mandatum suum huiusmodi revoca­ret, et ARNOLDO commissa exsequi permitteret. In hoc negotio scripsit Papa etiam Archiepiscopo Strigoniensi iniungens ei, ut regis animum in sua vota inclinaret. 2 Papa totus in eo erat, ut impedimenta collectionis in Hungaria tolle­rentur, eo magis, quia propter aerarii amplissimo regimini vix sufficientis novas temporum iniquitate adductas necessitates, auxilia meditabatur novo­rum tributorum, antequam priorum peractum esset negotium. Iam 27. Jun. a. 1363 declaravit regi se a BARNABA de VICECOMITIBUS (Visconti) tyranno Mediolanensi in angustias adductum novarum decimarum onus omnibus beneficiis ecclesiasticis impositurum ad hostis audaciam reprimendamJ Rex 1 Theiner, Mon. Hung. I. p. 815. 2 Theiner, Mon. Hung. II. p. 54—55. 3 Theiner, ibidem p. II. 56.

Next

/
Thumbnails
Contents