Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

effectus collectionis decimarum restantium in Hungaria, monumenta nobis conservata non indicant; 1 fructibus tamen collectionem non caruisse liquet e mandato Papae 2. Jun. a. 1348, quo ei praecipit, ut pecunias in duobus regnis collectas apud commissarios domus mercatoriae MAYABALA Asten­sis deponeret. 2 Bulla INNOCENTII P. VI. die 17. Dec. anni 1357 data nos docet a CLEMENTE P. VI. ei non tantum collectionem pecuniarum titulo deci­marum debitarum commissam fuisse, sed etiam fructuum vacantium bene­ficiorum Papae reservatorum etquidem de uno anno; qui camerae aposto­licae essent transponendi. 3 Conservatas rationes horum tantum habemus. Papa per ARNOLDUM horum beneficiorum fructus per quatuor annos 1350—1354 colligi sibi iussit et summa perceptae pecuniae 4739 flore­norum fűit. 4 Huius per dioeceses enumerationem continent rationes AR­NOLDI. 5 Legationis ARNOLDI periódus prima videtur ultra decennium excur­risse, atque hoc tempore praeter diversarum pecuniarum collectionem alia quoque e mandato Papae negotia gessit. Nimirum INNOCENTIUS P. VI. die 23. Aug. a. 1355 ei mandavit, ut in Hungaria et Polonia ordines exemptos S. Benedicti, S. Augustini, Clunyacensium, Cisterciensium et Praemonstratensium subiiceret inspectioni, atque ubi opus fuerit reforma­ret. 6 17. Dec. a. 1357 eum revocavit praecipiens ei, ut una cum libris et rationibus quo citius ad se veniret, si quae autem forte peragenda ad­huc essent, ea subcollectoribus committeret. Aliquot diebus post, 27. Dec. ARNOLDO instructio missa est de collectis pecuniis deponendis. 7 1 Archivi Vaticani manuscriptum «Rationes collect. Nr. 2de arm. XXXIII.» inscriptum, cuius verba introductoria infra p. 438. in nota vulgamus, et quod collectionis fructus de his annis conti­net, tantum de collectionibus in Polonia peractis habét rationes. 2 Theiner, Mon. Hung. I. p. 764. et Mon. Pol. I. p. 516. 3 Theiner, Mon. Poloniae I. p. 584. 4 V. infra p. 451. Idem est fructus in quibusdam brevibus rationibus, in quibus annis 1345—1359 in Hungaria et Polonia collectae pecuniae enumerantur: «Item computat recepisse de fructibus primi anni beneficiorum ecclesiasticorum collatorum per Sedem Apostolicam in civitatibus et dioecesibus Strigoniensi, Colocensi, Transilvaniensi, Quinqueecclesiensi, Sirmiensi, Zagrabiensi, Vaciensi, Wesprimiensi, Agriensi, Waradiensi, Cenadiensi, Nitriensi, Jauriensi, Boznensi, diversis diebus et annis IIIK DCCXXXIX. flor. auri.» Theiner, Mon. Pol. I. p. 482. 5 V. infra p. 438—451. 6 Theiner, Mon. Poloniae I. p. 359. 7 Theiner, Mon. Pol. I. p. 584—585.

Next

/
Thumbnails
Contents