Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
nachum fecit, tandem die 2. Oct. aspera etiam itineris perpessus pervenit Avenionem. In Hungaria ergo officio suo fungebatur a die 2. Maii anni 1338 usque ad praefatum diem, demptis 267 diebus in Polonia consumptis. Labores eius in Hungaria impensi redempti sunt a Pontifiee unius et dimidii floreni aurei diurni mercede. 1 Ambo legati papae distinctam consignationem decimarum a se collectarum confecerunt; unde pariter elucet eos ab invicem independentes fuisse in suo officio. Harum rationum copiam ab uno ex officialibus camerae apostolicae confectam asservat archivi Vaticani manuscriptum, cui titulus: «Rationes collectoria Nr. 1S0. » 2 Hoc manuscriptum chartaceum 30 cm. altitudinis et 22 cm. latitudinis habét 84 fólia, et continet rationes pecuniarum etiam in Polonia a praefatis viris collectarum. Voluminis tantum quaedam (videlicet 58—62, 68—69, 70—74, 75—77, 79—82) fólia exhibent positiones pátriám nostram concernentes. V. Duobus annis a terminata modo enarrata collectione elapsis CLEMENS P. VI. (3. Maii a. 1344.) ARNOLDO de la CAUCINA (Calcina) Titeliensi mox Cracoviensi canonico (scholastico Cracoviensi) commisit collectionem omnium pecuniarum restantium, quae titulo decimarum a concilio Viennensi decretarum in Hungaria et Polonia de sex annis adhuc debebantur, mandavitque, ut in Polonia collectiones alio etiam titulo institueret. 3 Eodem tempore potestas ipsi data est exigendi rationes a subcollectoribus per GALHARDUM aut alios Papae legatos constitutis. Ut autem ista ad effectum adducerentur, in favorem legati Papa literas dedit ad regem LUDOVICUM, reginam eius matrem et ad duos regni Archiepiscopos. 4 ARNOLDUS per decennia erat legátus Papae in istis duobus regnis, brevi tantum tempore excepto quo circa annum 1359—1360 vice ipsius functus est JOANNES de CAPRASPINA (Cabiespino) Narbonnensis canonicus. Officio suo in patria nostra fungi coepit anno 1345. Qualis fuerit 1 V. infra p. 437. Idem publicatum ex registris pontificiis apud Theiner, Mon. Hung. I. p. 621. 2 V. infra rationes Galhardi de Carceribus p. 410—418, Petri Gervasii p. 418—437. Istarum rationum Theiner, ut ita dicam, tantum fragmenta vulgavit, rationes nec Galhardi Mon. Hung. I. p. 625—627, nec Petri Gervasii I. p. 635—637 retulit completas. 5 Theiner, Mon. Hung. 1. p. 668, et Mon. Pol. I. p. 471. 4 Theiner, Mon. Hung. I. p. 669.