Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

agenda essent determinarent. Strigonium, dum ibi moraretur, citavit JA­COBUM BERENGARII et JACOBUM de LENGRES, ut quae Papa statuisset accipe­rent. Visegradini I. Sept. eiusdem anni PETRUS GERVASII GALHARDUM con­venit, ibique mutuo consilio statuerunt, quae sibi agenda essent. 1 Huius mutui consilii necessitas magna erat, nam secus alio post alium in Polo­niam avocato, eorum operationes non potuissent — prout res exigebat — ab in vicém independentes et tamen conformes esse. Interea Papa in causa collectionis decimarum et in favorem legatorum continuo literas in pátriám nostram mittebat; initio anni 1338 ad epi­scopos regni universos scripsit, mox 6. Febr. iterum regem et reginam est literis hortatus, ut pecuniarum securam transportationem libere fieri permitterent. 2 Probabiliter his Papae literis adductus rex CAROLUS 13. April. a. 1338 universo clero Hungáriáé publicavit decretum, quo STEPHANUM lectorem ordinis fratrum Praedicatorum dederit socium legato Papae, ut invigilaret íunctioni legati, reapse autem ut tertiam partém regi competen­tem e collectis decimis detraheret.3 Quae cum facta essent, GALHARDUS et ei superveniens socius paci­fice poterant coliigere decimas de sex annis adhuc insolutas et recipere pecunias a prioribus collectoribus collectas, quas eis JACOBUS BERENGARII et JACOBUS de LENGRES, item subcollectores NICOLAUS de SZATMAR et JOANNES de AGRIA erga reversales etiam tradiderunt. 4 His non obstantibus Papa etiam post tot irritos conatus non destitit urgere priores collectores decimarum, ut prout ipsis mandasset, coram se comparerent, et rationes collectorias ei exhiberent. Die 5. Febr. anni 1338 acerbe eis exprobrat, quod contra suum mandatum in aula papali non comparuissent, nec GALHARDO necessariam informationem dedissent, adeo ut hic tempus inaniter terere cogeretur; mandavit ergo illis, ut in hac re novo nuntio PETRO GERVASII facerent satis, nisi maluerint rigorem suum experiri.5 Neque hoc mandato Papa, quod voluerat, obtinuit. JACOBUS de LENGRES mense Aprili anni 1339 vita decessit, antequam rationem red­dere potuisset, eius postumam substantiam PETRUS GERVASII occupavit. 6 In hac causa 21. Aug. a. 1339 nóvum Papae decretum est expedi­1 Theiner, Mon. Pol. I. p. 419—420. 2 Theiner, Mon. Hung. I. p. 620. 5 V. infra p. 410—411. Hoc documentum editum est: Pray, Diatribe, praefatio; Katona Hi­stória crit. IX. p. 136—137. Fejér, Cod. dipl. VIII. 4. p. 319. 4 Cf. praeter ipsorum rationes, infra p. 403. et seqq. 5 Theiner, Mon. Hung. I. p. 619. 6 V. infra p. 421.

Next

/
Thumbnails
Contents