Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
tum ad duos posteriores decimarum collectores, quo eis facultatem tribuit inquirendi in substantiam JACOBI BERENGARII et defuncti JACOBI de LENGRES, eo quod postpositis iteratis Papae mandatis rationes de collectis pecuniis exhibere omisissent; insuper cognoscendi apud quem, et quantam pecuniae summám depositam haberent, adigendique JACOBUM BERENGARII et alios etiam brachio saeculari ad confitendum. Monuit dein Papa collectores, ut tamquam apostolici legati auctoritate sua Archiepiscopum Strigoniensem permoverent ad tradendas sibi pecunias per JACOBUM de LENGRES, prout sibi relatum esset, apud eundem Archiepiscopum depositi instar custoditas, quas sibi tradi PETRUS GERVASII semel iam frustra petiisset. 1 Ab hoc tempore fructuum beneficiorum vacantium et decimarum residuarum collectioni nullum videtur fuisse oppositum alicuius momenti impedimentum. Collectionem prosequendi potestatem Papa 29. Mart. a. 1340 legatis denuo confirmavit, 2 eam autem ex ordine absque ullo impedimento fuisse continuatam testatur facultas a Papa ambobus legatis concessa, omnes, qui ob contumaciam aut decimarum denegationem excommunicati fuissent, postquam quod deberent praestiterint, absolvendi. In causa inobedientis JACOBI BERENGARII ultimum Papae mandatum ad legatos 14. Mart. a. 1340 expeditum est, quo eum, quod post repetita monita, quae ei praecepta essent, negligeret adimplere, ut determinato tempore coram se compareret, citari iussit.5 Quandonam toties admonitus hic legátus suas rationes camerae apostolicae transmiserit, nescimus; transmisisse autem — quamvis iusto serius — rationes ipsius hoc volumine publicatae testantur. GALHARDUS et PETRUS GERVASII coniunctim collectioni operám dederunt usque ad exitum anni 1341; summa pecuniarum tum ex decimis a concilio Viennensi decretis tum ex fructibus vacantium beneficiorum collecta adeo notabilis fűit, ut Papa studio ipsorum contentum se esse GALHARDO declaraverit. Die 21. Oct. a. 1341 Papa GALHARDO mandavit, ut negotio decimarum in Hungaria bene composito ad se properaret de statu rerum relaturus et de mandatorum acceptorum exsecutione camerae rationem daturus. 4 GALHARDUS Pontifici cito morém gessit, vicemque officii, atque praemium fervoris et laborum recepit promotionem ad dignitates ecclesiasti1 Theiner, Mon. Hung. I. p. 631—632. 2 Theiner, ibidem I. p. 634. 3 Theiner, ibidem. 4 Theiner, ibidem I. p. 643.