Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
XII. decreto 27 Mart. anni 1337 in Hungáriám delegavit, ut perturbationem in collectione ortam, quominus rationes ad Papam mitterentur, impedientem tolleret, et ut collectio ex ordine procederet, efficeret. 1 Eadem die Papa collectioni consulturus duobus collectoribus íungentibus in persona GALHARDI addidit tertium iisdem iuribus praeditum, facta ei potestate etiam soli, quaslibet decimas colligendi. Cum ei talia committerentur, non sunt revocata, quae ei commissa fuerant in Polonia; GALHARDUS igitur eodem tempore collector decimarum erat in duobus regnis. Eadem die aliis duobus legatis mandatum est, ut omnes libros ratinum, epistolas datas et acceptas GALHARDO inspicienda exhiberent, hunc de toto negotio edocerent, ipsi vero ad Papam properarent collectas pecunias et rationes collectorias ei tradituri. 2 Novo collectori munus suum nondum auspicato Papa socium dedit PETRUM GERVASII antea Vivariensetn dein Aniciensem canonicum 6. Mart. a. 1337, quo factum est, ut eodem tempore quatuor Papa haberet in regno collectores decimarum. Tres priores iussi sunt cum novo socio omnia communicare; rex vero et regina, atque Archiepiscopus Strigoniensis litteris a Papa excitati sunt ad collectionem et expeditionem pecuniarum in regno adhuc restantium promovendam. Istae pecuniae mox a collectoribus erga reversales tradendae erant procuratoribus domus mercatoriaeFlorentinae Azayaliorum, Yenetiis degentibus. 3 GALHARDUS e Polonia festinans advenit in Hungáriám 22. Jul. a. 1337; ast ob tumultus in Polonia ortos, in quibus fructus plurium annorum magnó laboré a se collecti ferme perierunt — quemadmodum apud Papam conqueritur 4 — 6. Jul. a. 1338 redire est coactus; idcirco post aliquot menses tantum potuit negotium in Hungaria sibi commissum prosequi. PETRUS GERVASII, iam ante annum legátus nominatus, 2. Maii anni 1338 profectus est Avenione; iter suum non per Italiam faciebat, sicut antecessores, sed per septentrionem orientalem, ita ut apud Posonium exeunte mense Junio intraret in Hungáriám. Posonio se contulit Strigonium, ubi audivit socium suum interim in Poloniam abivisse. Nuntium ergo ad illum misit, qui eum rogaret, ut secum de certo aliquo loco conveniret, ubi informatione data mutuo consilio, quae sibi 1 Theiner, Mon. Hungáriáé I. p. 612. 2 Theiner, ibidem I. p. 612—613. ' Theiner, ibidem I. p. 615—6x6. 4 Theiner, Mon. Pol. I. p. 416.