Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

niensi, PAULO Zathmariensi, NICOLAO Posoniensi atque STEPHANO Pilisensi; 1 indultum collectionis CAROLUS denegavit. Postquam rex per PAULUM Episcopum Belgradiensem (Albensem), quem, cum memoratas Papae literas legisset, Romám misit, Pontificem ad amplectendas, quas supra innuimus, conditiones permovit, Papa decreto i. Jun. a. 1332 regi tertiam partém coliigendarum decimarum et pro­ventuum ex vacantibus beneficiis percipiendorum cessit, ea tamen cum clausula, ut his pecuniis nisi in defensione sui regni et christiani populi contra infideles et haereticos uti posset. De hac Papae voluntate etiam ambo legati certiores sunt redditi. 2 Ab hoc tempore ex parte regis, cuius eo maior utilitas erat, quo maiores decimarum fructus essent futuri, nulla amplius legatis obstacula facta sunt. Acquievit etiam clerus. Ambo legati operi ccepto pacifice va­cabant, et Papae felicem collcctionis successum literis nuntiabant, uti hoc colligitur ex literis Pontiíicis ad regem, duos regni Archiepiscopos, et Episcopos Zagrabiensem et Varadiensem missis, in quibus ea de causa gra­tias agit.3 Collectionem ex voto procedentem anno probabiliter 1334 interrupit mors alterius legati Papae RAYMUNDI de BONOFATO, 4 quae Strigonii videtur accidisse, ibi enim est sepultus in ecclesia fratrum Praedicatorum. s Magna inde orta est confusio tum in pecuniis ab ipso collectis tum in libris, in quibus consignatio reperiebatur decimarum et rationes collectoriae. Certum esse videtur collectores divisisse sibi regnum respectu collectionis, ita ut utrique septem dicecesium decimae colligendae essent; nam quoad illas dioeceses, in quibus collector fűit RAYMUNDUS, maximé mancos habemus elenchos, imo nonnunquam iis omnino caremus. Defuncto RAYMUNDO adhuc JOANNES P. XXII. suífecit JACOBUM de LENGRES «sacristam ecclesiae Carpentoratensis», qui verisimiJiter iam anno 1334 in locum suae destinationis se contulit. 6 Post mortem JOANNIS P. XXII. BENEDICTUS P. XII. ad decimas 1 Theiner, Mon. Hung. I. p. 550—551. 2 Theiner, ibidem I. p. 553—555. 3 Theiner, ibidem p. 591—592. 4 24. Nov. a. 1333 adhuc in vivis erat, vei saltem mortis eius nuntium nondum pervenerat Avenionem, prout hoc e literis Papae modo citatis gratiam persolventibus apparet. Successorem ipsius, Jacobum de Lengres, uti documentum quoddam Benedicti P. XII. testatur (Theiner, I. p. 606.) adhuc Joannes P. XXII. fecerat per Hungáriám nuntium. Quoniam autem Joannes P. XXII. die 4. Dec. a. 1334 obiit: dies, quo mors accidit Raymundi quaerendus est inter mensem Novembrem anni 1333 et 4. Dec. a. 1334. 5 V. infra p. 404. 6 Theiner, Mon. Hung. I. p. 605,606.

Next

/
Thumbnails
Contents