Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

Hungáriáé praecipuas suas curas intendit. Vix ad solium Pontificium est elevatus, tum ad regem tum ad regni praelatos in favorem collectorum literas misit. 1 Eodem tempore, 5. Aug. a. 1335 ad ambos etiam collec­tores singulae literae expeditae sunt, in quibus illi a Papa ad coepta negotia prosequenda et perficienda potestatem obtinent, iuriumque hac in re a JOANNE P. XXII. ipsis concessorum confirmationem. Eadem die tamen JACOBO BERENGARII alia etiam fit a Papa declaratio: se edoctum esse col­lectionem decimarum in Hungaria adeo iam ad terminum accedere, ut ulteriori operi unus collector sufficeret, se proinde ei mandare, ut cum collectis pecuniis Avenionem properaret de statu rerum relaturus. Inefficax fűit haec declaratio; neque JACOBUS BERENGARII neque postea JACOBUS de LENGRES morém gessit mandato Papae. Singulis annis Papa urgebat ambos collectores, ut rationes collectorias ei mitterent, ast frustra. JACOBUS de LENGRES 1339 anni primo dimidio mortuus est, alterius collectoris perti­nacia nec anno 1340 frangi potuit a papali aula. Tandem rerum adiuncta necessitatem novorum collectorum adduxerunt. 2 Rationum JACOBI BERENGARII et RAYMUNDI de BONOFATO tantum fragmenta pervenerunt ad nos. Quoad totum spatium sex annorum integrum elenchum solutarum decimarum nisi ex dioecesi Varadiensi habemus; ex caeteris tantum fragmenta plus minus parva; etquidem non tantum ideo, quia rationes ad nos non pervenerunt, sed etiam quia col­lectio absque ordine fiebat consiiio initio concepto per mortem RAYMUNDI omnino immutato. Uti ex elencho dignoscitur, collectores labores suos per Hungáriám ita partiti sunt, ut RAYMUNDUS de BONOFATO collectioni decimarum operám daret in parte septentrionalis occidentis seu in dioecesibus provinciáé metro­politanae Strigoniensis; JACOBUS vero BERENGARII in dioecesibus provinciáé metropolitanae Colocensis in parte Hungáriáé ad orientalem meridiem sita; seu quod idem est, RAYMUNDUS in dioecesibus: Strigoniensi, Agriensi, Quinque­ecclesiensi, Jaurinensi, Nitriensi et Vesprimiensi; JACOBUS BERENGARII autem in dioecesibus: Colocensi, Varadiensi, Transsilvaniae, Chanadiensi, Zagrabi­ensi, Bosnensi et Syrmiensi. Legati Papae divisis ita inter se laboribus per dioeceses consentientibus Episcopis subcollectores constituebant, duos aut tres, plerumque canonicos eiusdem dioeceseos. Hi bis per annum diebus determinatis Omnium 1 Theiner, Mon. Hong. I. p. 606. 2 De his infra sermo erit.

Next

/
Thumbnails
Contents