Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
exsolutas decimas forte excommunicati fuissent, si eas exsolverint, absolvendi. Simul talia ipsis negotia commisit Papa, quae cum collectione decimarum nullum haberent nexum. Sic mandavit ipsis, ut iuxta anteriora decreta debitos vacantium beneficiorum proventus incassarent; ab hoc tributo tantum ordines equestres, quibus ex sua vocatione cum infidelibus pugnandum esset, immunes deciaravit. 1 Collatione Archiepiscopatus Strigoniensis hoc tempore vacantis sibi reservata, mandavit Pontifex collectoribus, ut vigilarent, ne quis proventus archiepiscopales iniuste invaderet; quocirca de proventibus plenam notitiam sibi compararent ab administratoribus Archiepiscopatus accuratas rationes exigendo. Quoniam vero tributum, quod quaedam ecclesiae titulo census Sanctae Sedi quotannis solvere tenebantur, a multis annis insolutum restabat, etiam istud exigendi potestatem ambo legati obtinuerunt. 2 Donec munere fungerentur, utrique eorum unus et dimidius auri florenus diurnus est resolutus a Papa. Cum multiplicibus istis mandatis et instructionibus ambo collectores decimarum Avenione profecti sunt 24. Április a. 1331. 3 Equo vecti pervenerunt Niciam, unde navi, salutata Janua, appulerunt in portum Pisanum; hinc Venetias terrestri itinere petierunt, Segnam (Zengg) inde iterum fluctibus ferendi, ubi curribus impositi sunt, ut portarentur Zagrabiam; et iste videtur esse locus publicationis literarum ad episcopos regni ordinatarum, in quibus hos citabant Budám, ut ibi statuto tempore comparentes edocerentur, quae Papa decrevisset, et legatis commisisset. Praelati tamen Hungáriáé ad portandum onus sibi imponendum non erant parati regisque intercessionem implorarunt. Anno 13 31 tractant de hac re Papa et rex inter se, literae, notificationes et legati mittuntur et recipiuntur. Frustra Papa 18. Mart. a. 1332 literas misit ad regem CAROLUM — qui videtur fuisse promptus concedere in regno suo exsecutionem decretorum de decimis, si Papa illarum partém ipsi cesserit — exhortantes eum, ut in colligendis decimis a synodo Viennensi decretis, et in proventibus vacantium beneficiorum incassandis legatis suis auxilium praestaret; frustra scripsit in eodem negotio aliquos post dies 1. Április Episcopis regni universis et proceribus conspicuis, uti THOM.E vaivodae Transilvano, PAULO de NAGYMARTON iudici curiae regiae, LADISLAO magistro agazonum regalium, JOB bano Machoviensi et comitibus DONCH Soliensi, DEMETRIO Trenchi1 Hos postea etiam Benedictus P.XII. a solutione immunes declaravit.Theiner, Mon. Hung. I. p.613. 2 Theiner, ibidem I. p. 538—540. 3 V. infra expensas itineris Raymunai pp. 406 et seqq.