Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

fundationi novarum ecclesiarum minimé faventibus supponere iuste possu­mus, multa millia parochiarum in elencho hoc recensitarum exstitisse iam Arpadiadum tempore a temporibus, de quibus elenchus refert, vix tribus decenniis remoto. Exhibet igitur fidelissime etiam topographiam Hungáriáé ex temporibus Arpadianorum regum. Nihil elencho demitur de pretio, eoquod in illo errores reperiantur, quodve nomina locorum descriptionibus corrupta ab ammanuensibus alieni labii detorta saepe vix dignosci possint, veri nominis enim cultores topographiae antiquae patriae nostrae, circum­scriptionem antiquam dioecesium, numerum et situm parochiarum quondam existentium ope huius elenchi exacte definire possunt, numismaticae vero patronis matéria obiicitur abunde sufficiens ingenio suo in reperiendo valore nummorum antiquorum exercendo. Publicatio igitur textus integri huius elenchi históriáé ecclesiasticae et politicae regni Hungáriáé novam affundit lucem. 1 Collectionem decimarum quarto saeculi XIV. decennio peractam decrevit concilium Viennense a. 1311—1312 habitum. 2 Exsecutio decre­torum synodalium diu moram patiebatur; iam fere omnium Europae chri­stianorum regnorum et provinciarum ecclesiae decretis synodi obsecun­daverant, in vicina etiam Polonia inde ab exitu anni 1325 collectores munus suum obierant, 3 tantum Hungaria decretas decimas camerae aposto­licae non adhuc transposuit. Tandem JOANNES P. XXII. 1. Mart. a. 13 31 ad clerum Hungáriáé universum ordinata bulla ulteriori dilationi finem fecit. Dicebat iam CLE­MENTEM P. V. approbante Viennensi concilio decrevisse, ut sex annorum spatio decimae proventuum ecclesiasticorum per totum christianum orbem in subsidium Terrae Sanctae et ad bellum parandum contra hostes christiani nominis confcrrentur, et solam Hungáriám superesse, quae haec non praestitisset. Ut igitur istae decimae colligerentur, Papa duos legatos misit in regnum, JACOBUM videlicet BERENGARII (operarium monasterii Crassensis ordinis S. Benedicti Carcassonensis direcesis) et RAYMUNDUM de BONOFATO (rectorem ecclesiae oratorii S. Michaelis Lemovicensis dicecesis). 4 Ambos istos collectores decimarum, antequam proficiscerentur, variis iuribus et privilegis auxit Papa. Potestatem eis dedit decimas forte iam collectas et depositi instar custoditas requirendi et occupandi, illos vero, qui ob non adhuc Magni elenchi nominum locorum commentationem, nummorum valoris definitionem etc. et indices huius voluminis secunda pars continebit. 2 Acta Conciliorum VII. p. 1358. 5 Theiner, Mon. Polonias I. p. 208. 4 Theiner, Mon. Hung. I. p. 536.

Next

/
Thumbnails
Contents