Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
vacans beneficium ingressus fuerit. Ut autem determinaretur valor proventus dimidii seu papalis, necessaria erat fassio beneíiciatorum, et testificationes aliarum personarum. Cum vero timendum esset, ne beneficiati minorem, quam revera esset, proventum faterentur, potestatem dedit Papa RUFINO illos etiam censuris ad sinceram proventuum indicationem compellendi. 1 Dupplici negotio sibi commisso expedito RUFINUS de utriusque exsecutione relationem elaboravit: alteram de incassatione pecuniarum titulo procurationis Cardinali GENTILI debitarum rationem reddentem, iam a nobis alibi publicatam, 2 alteram collectionis pecuniarum supra enarratae fructus recensentem, quam infra in collectione nostra communicamus. 3 Exigui fructus non poterant contentam reddere aulam papalem. Titulo procurationis 1054, ex proventibus vacantium beneficiorum 1913 floreni aurei sunt percepti a RUFINO; ast summae 2967 florenorum aureorum dimidiam partém et amplius 1744 florenos aureos consumpsit RUFINO munificentissime a Papa resolutum diurnum. Collectionis istius exitu tam parum probabili permotus est Pontifex, ut futurorum collectorum labores non tam splendido praemio remuneraret. RUFINI rationes continentur in archivi Vaticani manuscripto sub titulo «Rationes Collectoriae Nr. 18?.» 4 III. Rationibus a nobis hucusque recensitis multo amplior atque respectu historiographice et topographiae maioris momenti est ille elenchus, qui in causa decimarum pro Terra Sancta et Sede Apostolica decretarum atque annis 1332—1337 in patria nostra collectarum est conscriptus, et a nobis in tota sua extensione nunc primum in publicam lucem protractus. 5 Magni eum momenti idcirco esse diximus, quia, excepta una alterave dioecesi, ecclesiarum Hungáriáé primi dimidii saeculi XIV. integram exhibet tabulam, et quia primis deceniis huius saeculi ob anarchiam et perturbatas res publicas 1 Theiner, Mon. Hung. I. p. 462. 2 Editum in Monum. Vaticanis Hung. serie I. vol. II. p. 464—472. 3 V. infra p. 13—38. Editiones hucusque factas: Fejér, Cod. dipl. VIII. 2. p. 101 —134. Theiner, Mon. Hung. I. p. 451—456. Theiner, Mon. Slav. merid. I. p. 136—147. 4 Huius celeberrimi codicis notitiam infra communicamus. 5 V. infra p. 40—405. Fragmenta eius publicata infra innuimus.