Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
in gratiis reíerebat) 1 tamquam collector papalis in regnum cum duobus a Papa obtentis instrumentis: tributum decernente, eiusque collectionem sibi committente. 2 Eodem tempore de RUFINI legatione Archiepiscopi et Episcopi regni certiores redditi sunt. RUFINUS iter suum nondum susceperat, cum Pontifex i. Maii. a. 1317 aliud quoque negotium ei commisit: incassationem illarum pecuniarum, quas Archiepiscopus Strigoniensis, Episcopi Transsilvaniensis, Quinqueecclesiensis et Vesprimiensis Cardinali GENTILI titulo procurationis adhuc debebant.3 Probabiliter paulo post iter Avenione in Hungáriám aggressus est — ut videtur, via brevissima per Januam, Ferarram, Venetias et Segniam — et die 12. Oct. eiusdem anni apud Samobor in comitatu Zagrabiensi ad regni íines pervenit. In dupplici negotio sibi commisso 872 diebus consumptis, 12. Mart. a. 1320 e regno exivit, camerae papali de iis quae egerat rationem redditurus. Munus sibi commissum legátus Papae occepit magnó cum apparatu, cum tabellione 4 et subcollectoribus quos, prout sibi visum fuerit, eligendi pollebat facultate. Collectionis fructus relative exigui ostendunt istum apparatum, cui ex collectis pecuniis expensae obveniebant, valde fuisse sumptuosum. RUFINO ipso, donec in regno moraretur, duos florenos aureos diurnos Papa asseruit. 5 Propter istos magnós sumptus Papa decreto anni 17. Jun. a. 1318 subcollectoribus moderationem inculcavit in sua stipe computanda servandam, quia eousque maximam collectae pecuniae partém ratione sumptuum propriorum sibi retinebant. 6 Collectio RUFINI statim initio magna offendit impedimenta. Venit is in regnum cum instructione, ut vacantium beneficiorum proventus annui colligerentur ratione habita ad clavem seu calculum in taxatione decimarum stabilita. Ast vix cellectioni operám dare coepit, rescivit taxationem decimae in patria nostra non esse factam, et sic incertum esse, quanta pars annui proventus singulorum beneficiorum ratione decimarum habita esset inferenda camerae apostolicae. Alia via computationis erat ineunda. Papa ut difficultatem expediret, 17. Jun. a. 1318 mandavit legato, ut in vacantibus beneficiis dimidiam totius annui proventus partém pro camera apostolica exigeret, altéra dimidia parte illi relicta, qui interea in 1 Monumenta Vaticana Hung. series I. vol. II. p. 257—262. 2 Theiner, Mon. Hung. I. p. 448. 5 Theiner, ibidem I. p. 449—450. 4 Jus unius tabellionis constituendi obtinet 17. Junii a. 1317. Theiner, ibidem I. p. 451. 5 Theiner, ibidem I. p. 450. 6 Theiner, ibidem I. p. 461.