Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
pecuniae non adhuc solutae in se suscepit, eamque per legatos ad hoc in pátriám nostram missos urgebat. Incassatione pecuniae pro sumptibus legatorum decretae nondum peracta, nóvum iam est impositum tributi genus ecclesiasticis beneficiis a Papa, illud scilicet quod vacantia beneficia respiciebat. IOANNES P. XXII. iam initio sui Pontificatus 8. Dec. a. 1216 bulla ad Archiepiscopos Strigoniensem et Colocensem eorumque suífraganeos Episcopos ordinata mandavit, ut ad procurandas Sanctae Sedis necessarias expensas — nam proventus Ecclesiae Romanae expensas non adaequabant — camerae apostolicae transponerentur proventus primi anni omnium illorum ecclesiasticorum beneficiorum, quae tempore expeditionis bullae vacarent aut intra tres proximos annos essent vacatura. 1 Determinat Pontifex etiam modum novae huius contributionis faciendae, uti verbi gratia, si contigerit idem beneíicium infra annum bis vacare, proventus semel tantum essent Sedi Apostolicae cedendi. Ratio proventus cedendos aestimandi erat decima iuxta «taxationem decimae» in Hungaria factam; 2 igitur proventus unius anni aequales decimae decies sumptae esse debebant. Cum tempore taxationis decimamm pro fundamento computationis fere minimi proventus annui sumpti essent, patet detractis Papae cedendis summis, remansisse notabilem proventus annui partém in usum illius, qui vacans beneíicium obtinuerit; quando vero accidit, ut pars proventus remanens maior esset illa, quae Papae obveniebat, liberum erat collectori illám remanentem proventus partém pio Papa occupare, dimissa summa iuxta taxationem decimbe resultante. Hoc tributi genus non afficiebat proventus vacantium archiepiscopatuum, episcopatuum, abbatiarum regularium aut quorumlibet beneficiorum quotannis sex marcis argenti minus refundentium, neque se porrigebat ad vicariatus et capellanias fundatas a piis fidelibus, ut animae suae precibus beneíiciatorum iuvarentur, vei denique ad beneficia quacunque alia pia intentione fundata. Statuit Pontifex, ut tributum hoc bis per annum colligeretur diebus pro lubitu determinandis a collectoribus, quibus supellectilia ecclesiae, calices, cruces, vasa sacra, libros, vestes sacras in possessionem suam redigere prohibuit. Cum hac instructione venit RUFINUS ALBERTI de CIBINIO archidiaconus Tolnensis (qui suum beneíicium Cardinali GENTILI quondam domino suo 1 Theiner, Mon. Hung. I. p. 446. 2 Ista clavis in patria nostra non potuit applicari; quia taxatio decimae relatae ad beneficia, ut ex infra dictis patebit, deerat in Hungaria.