Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
rum subseque collectarum; quae tamen omnia pátriám nostram non respiciunt. Uti ex rationibus colligitur, moratus est GERARDUS in regnis, in quibus decimis praeerat, sex annos et quinque menses; cum igitur constet eum primum mandatum a GREGORIO P. X. 20. Sept. a. 1275 obtinuisse, certum est eum generales et absolutas rationes ante annum 1281 non potuisse substernere thesaurario Pap®. Et revera rationes huiusmodi saepe in annos protractas fuisse docent nos plures casus posteriorum temporum. Haec notanda censuimus, ut intelligatur, cur infra initio textus positi sint anni 1281 —1286. 1 Dolendum sane est, quod ad nos non pervenerint de ista collectione decimarum speciales relationes, ex quibus disceremus, quis quantum in subsidium Terrae Sanctae contulerit, et sic intelligeremus, quis numerus ecclesiarum, quis proventus tempore Arpadiadum fuerit, aut saltem tales relationes quae nos vicissitudines collectionis factae edocerent, quales relationes GERARDUS, prout sibi a GREGORIO P. X. mandatum fuerat, certe saepius Romám misit. Istae tamen breves rationes, etiam prout se habent, tamquam tributi ecclesiastici extraordinarii e tempore regum domus Arpadianae unicum monumentum, non tantum facti sed et exitus collectionis testimonium, summám nostram attentionem merentur. II. Decimae a concilio Lugdunensi II. decretae ex parte adhuc exactioni erant obnoxiae — nam ut vidimus etiam tempore BONIFACII P. VIII. iis exigendis operám dabat camera apostolica — quando extraordinarii tributi nóvum onus est impositum clero Hungáriáé: ferendi sumptus et expensas frequentium legationum papalium. Magnós fiiisse hos sumptus scimus ex scriptis Cardinalis GENTILIS suam legationem concernentibus, 2 qui Cardinalis cum rigore procedebat contra negligentes in exsolvenda taxa procurationis; 3 post mortem autem illius curia papalis onus exigendae 1 In fol. 2. memorati manuscripti occurrentes rationes decimarum provinciáé Romanae spectant etiam ad annum 1281. 2 Cf. Monum. Vatic. series I. vol. II. pag. 153, 377, 380, 391, 397, 464—472. Praesertim rationes Cardinalis patefaciunt magnam quantitatem istarum summarum, ibidem p. 416—463. 3 Quanto cum rigore Cardinalis Gentilis tempore suas legationis procurationes istas exegerit, testatur quoddam eius autographum hucdum ineditum in archivo capituli Vesprimiensis custoditum (fasciculo Mancae inscripto) documentum; v. infra p. LII. adn. 3.