Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

a. 1262 beneficia ecclesiastica per Hungáriám gravavit; 1 haec enim, quam­vis temporis spatio maior esset, quod ad quinquennium se porrigeret; tamen quod nisi centesimam provetuum partém respiceret, tam leve onus constituit, quod non graviter premeret eos, quibus impositum esset. Spe­ciales adnotationes neque de facto huius collectionis habemus. E contra sequentis collectionis rationes iam nobis archiva Vaticana conservarunt. Concilii Lugdunensis II. (1274.) canones decimam partém omnis generis proventuum ecclesiasticorum usque ad sexennium inde a festő S. [oannis Bapt. anni 1274 decernunt pro expensis belli sacri, et in subsidium Terrae Sanctae. 2 Quo factum est, ut GREGORIUS P. X. bulla 20. Sept. a. 1275 GERARDUM de MUTINA subdiaconum et scriptorem suum in Hungáriám Poloniam et Sclavoniam legatum ordinarit instructione speciali provisum, qui decretas decimas colligeret.3 Eligendi ab ipso erant in omni dioecesi, quos Episcopus aut eius Vicarius commendasset, duo íide et dex­teritate conspicui viri, qui postquam iurassent se munere sibi committendo, prout conscientia dictavérit, fideliter perfuncturos, decimis colligendis incum­berent; ipse vero tamquam supremus collector per totum regnum ambu­lare et diligenter invigilare debebat, ut isti commissarii sui munus suscep­tum rite obirent. Concessum ipsi est, ut laborum e collectis pecuniis quotidie tres «solidos sterlingorum» mercedem perciperet, praeterea du­rante legationis tempore iisdem privilegiis uteretur, quorum cruce signati milites participes essent. Quandonam GERARDUS inchoaverit collectionem istarum pecuniarum in patria nostra, nescimus; nullum tamen dubium est, quin ultra memo­ratos sex annos fuerit hac provincia distentus. Eiusdem tenoris bullám, ac GREGORIUS P. X., misit ad GERARDUM etiam JOANNES P. XXI. (1276—1277), prout hoc memoratur in rescripto NICOLAI P. III. 30. Jul. a. 1278 confirmantis GERARDUM in munere collectoris decimarum et in usu privilegiorum obtentorum. 4 Collectio pecuniarum videtur plura offendisse pericula in Hungaria, quam in aliis christianis regnis, quorsum a Papa eodem, quo GERARDUS in Hungáriám, tempore collectores missi fuerant. Rerum publicarum tem­pore regis LADISLAI IV. perturbatio non favebat collectioni; securitatis tristis regni status obstabat, quominus pecuniae collectse de loco in locum tuto 1 Theiner, Mon. Hung. I. p. 246. 2 Acta Conciliorum VII. p. 688. 5 Theiner, ibidem I. p. 319 4 Theiner, ibid. I. p. 323.

Next

/
Thumbnails
Contents