Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

(Per diocesanum.) Item vacavit semel quidam canonicatus in dicta ecclesia Transilvana, quem postea obtinuit Petrus Ruffus canonicus Transilvanus, de cuius fructi­bus dictus subcollector pro medietate spectante ad dominum nostrum exegit VIII. marchas fini argenti ad dictum pondus, in quibus dicta medietas fuerat extimata per dictum episcopum, ut ipse et dictus subcollector dixe­runt michi. Post quod anno nativitatis Domini MCCCXVIIII. die VI. Sep­tembris idem subcollector pro dicto domino Petro Ruffi de dicta summa VIII. marcharum fini argenti solvit michi Rufino V. marchas, valentes XX. florenos auri. Demum anno nativitatis Domini MCCCXX. die XIII. Januarii fráter Michael Budensis ordinis Predicatorum conventus sancti Nicolai Budensis de argento penes eum per dictum subcollectorem deposito pro dicto domino Petro Ruffo solvit michi Rufino residuas III. marchas, que restabant solvende de dictis VIII. marchis. Et sic sunt in universo VIII. marche, valentes XXXII. florenos auri. (Per diocesanum.) Item vacavit quidam canonicatus in ecclesia Transilvana, quem postea obtinuit Petrus Tartarus canonicus Transilvanus, de cuius fructibus pro medietate spectante ad dominum nostrum exegit VIII. marchas fini argenti ad dictum pondus, in quibus per dictum episcopum fuerat eadem medietas extimata, prout idem episcopus et subcollector dixerunt. Post quod anno nativitatis Domini MCCCXX. die XIII. Januarii predictus Trater Michael de argento deposito penes eum per dictum subcollectorem pro dicto Petro Tartaro solvit michi predicto Rufino dictas VIII. marchas, valentes in uni­verso XXXII. florenos auri. Item vacavit quidam alius canonicatus in dicta ecclesia Transilvana, quem postea obtinuit Johannes Mauritii canonicus Transilvanus, de cuius fructibus dictus subcollector pro medietate spectante ad dominum nostrum, exegit VIII. marchas fini argenti ad dictum pondus, in quibus dicta me­dietas per dictum episcopum fuerat extimata, prout ipse et dictus subcollector dixerunt michi. Post quod anno nativitatis Domini MCCCXX. die XIII. Januarii dictus fráter Michael de argento penes eum deposito per subcol­lectorem predictum pro dicto Johanne Mauritii solvit michi Rufino dictas VIII. marchas, valentes in universo XXXII. florenos auri. Item vacavit semel archidiaconatus de Cucullo dicte diocesis, cuius fructuum medietatem dictus episcopus Transilvanus extimavit pro domino nostro XXXV. marchas fini argenti ad pondus Transilvanum, de quibus

Next

/
Thumbnails
Contents