Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)
i)iy—i)2o. 35 dictus subcollector, ut dixit, exegit tantum XXX. marchas, de quibus quidem XXX. marchis idem subcollector semel solvit michi sepedicto Rufino III. marchas argenti. Postea vero anno nativitatis Domini MCCCXX. die XIII. Januarii supradictus fráter Michael nomine dicti subcollectoris solvit michi sepedicto Rufino XXVI. marchas penes eum per dictum subcollectorem depositas. Et sic licet idem subcollector receperit XXX. marchas, ipse tamen non solvit nec solvi fecit, nisi tantum XXVIIII., que reducte ad pondus Budense valent XXIIII. marchas et III. uncias et tertiam partém unius uncie et duas quinquagesimas septimas partes unius uncie ad dictum pondus Budense, quarum quelibet valet IIII. florenos auri. Et sic sunt in summa ad dictum pondus Budense XXIIII. marche et III. uncie et tertia pars unius uncie et due quinquagesime septime partes unius uncie, valentes LXXXXVII. florenos et XI. Boeminos. Restant VI. marche solvende. Item circa finem triennii et post obitum . . episcopi Transilvani vacaverunt in dicta diocesi infrascripta beneficia, de quorum fructibus debetur medietas domino nostro pro uno anno, de quibus quidem beneficiis et ipsorum valore inquisivi, prout potui, diligenter, et id quod debetur eidem domino nostro de ipsis, inferius describetur. Et quia eadem ecclesia pastore vacabat, et michi soli sine diocesano non credebatur, ipsorum fructuum medietatem exigere non potui, tamen negotium beneficiorum ipsorum recomendavi diligenter capitulo ecclesie sepedicte. Et hec sunt beneficia supradicta, videlicet: In primis pro fructibus ecclesie de Cogner dicte diocesis, qui ascendebant in universo ad valorem XII. marcharum, debentur eidem domino nostro VI. marche fini argenti. Item pro fructibus ecclesie ville Petri, que vacavit secundo, qui ascendebant ad summám XL. marcharum, licet pro prima vacatione habite fuerunt tantum XIIII. marche iuxta extimationem diocesani, debentur eidem domino nostro XX. marche fini argenti. Item pro fructibus ecclesie de Burperg 1 dicte diocesis, qui ascendunt annuatim ad summám XXX. marcharum vei circa, debentur domino nostro XV. marche fini argenti. Item pro fructibus ecclesie de Egnudino dicte diocesis, qui ascendunt annuatim ad summám XX. marcharum vei circa, debentur domino nostro X. marche fini argenti. Item pro fructibus ecclesie de Barbantina dicte diocesis, qui ascendunt i Borberek.