Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

sibus, quarum quelibet valet tres florenos auri et dimidium. Et sic est summa VII. floreni auri. (Extimatio subcollectoris.) Item vacavit semel plebes seu ecclesia de Tirna dicte diocesis, de cuius fructibus dictus subcollector anno, mense et die proxime scriptis assi­gnavit michi pro dicto domino nostro X. marchas Boeminorum, compu­tatis LXII. Boeminis grossis pro qualibet marcha, quarum quelibet valet quatuor florenos auri minus II. Boeminis grossis. Et sic est summa XXXVIII. floreni auri et XII. Boemini grossi. (Extimatio.) Item vacavit semel prepositura sancti Antonii de Scips dicte diocesis, cuius fructus ascendebant in universo ad summám XII. marcharum fini argenti, de quibus elegi pro domino nostro medietatem, videlicet VI. mar­chas, quarum quelibet valet IIII. florenos. Quas quidem VI. marchas fráter Guido preceptor dicte preceptorie promisit solvere, et non solvit, sed fűit denuntiatus excommunicatus, iniunxi tamen archiepiscopo Strigoniensi, quod exigeret easdem VI. marchas et mitteret ad curiam. Non sunt solute dicte VI. marche. (Extimatio.) Item vacavit semel ecclesia de Bat dicte diocesis, cuius fructus ascen­debant in universo ad summám IIII. marcharum Viennensium, de quibus pro domino nostro elegi medietatem, videlicet II. marchas Viennenses. Non sunt solute. Quas dominus Gerardus rector ipsius ecclesie promisit solvere et quia non solvit, fűit excommunicatus; iniunxi tamen archiepi­scopo, quod exigeret eas et mitteret ad curiam. (Non fűit facta compositio.) Item vacavit ecclesia de Sancto Georgio dicte diocesis, de cuius fructi­bus valorem scire nequivi, quia vacavit iuxta flnem triennii; audivi tamen dici, quod valebant ultra VI. marchas fini argenti ad pondus Budense. (Non fűit facta compositio.) Item vacavit ecclesia de Basin dicte diocesis. Non fűit facta compositio. Item vacavit ecclesia de Bosna dicte diocesis. Quarum valorem scire nequivi, quia vacaverunt circa finem triennii; iniunxi tamen archiepiscopo, quod exigat medietatem fructuum earundem et mittat ad curiam, quia dicebatur, quod quelibet earundem valebat ultra VI. marchas fini argenti.

Next

/
Thumbnails
Contents