Rationes collectorum pontificorum in Hungaria. Pápai tizedszedők számadásai. 1281–1375. (Budapest, 1887. Mon. Vat. Hun. I/1.)

i]iy—ipo. l9 (Non fűit facta compositio.) Item dicebatur, quod vacaverat prepositura Posoniensis dicte diocesis, cuius fructuum valorem scire nequivi, quia vacavit circa finem triennii, et in recessu meo audivi tamen, quando alias fui ibi, quod poterat valere annuatim C. marchas, propter quod iniunxi archiepiscopo, quod exigeret medietatem et mitteret ad curiam. (Summa particularis.) Summa marcharum fini argenti ad pondus Budense receptarum in dictis civitate et diocesi Strigoniensi LXX. marche, quarum quelibet valet IIII. florenos auri, que valent in summa II C. LXXX. florenos auri. (Summa particularis.) Summa marcharum argenti banalium receptarum in civitate et dio­cesi supradictis VIIII. marche, CLXXVI. banalibus pro qualibet marcha computatis, quarum quelibet valet III. florenos auri. Valent in summa XXVII. florenos auri. (Summa particularis.) Summa marcharum argenti Viennensium receptarum ibidem, videlicet in civitate et diocesi supradictis, VIII. et dimidia marche et unus fertőn (sic), IIII C. Viennensibus pro marcha qualibet computatis, quarum quelibet valet III. florenos et dimidium. Valent in summa XXX. floreni auri et dimi­dius et unus octavus unius floreni auri. (Summa particularis.) Summa marcharum Boeminorum receptarum in civitate et diocesi supradictis X. marche, LXII. Boeminis grossis pro qualibet marcha com­putatis, quorum Boeminorum LXIIII. faciunt unam marcham fini argenti, que valet IIII. florenos auri. Et sic valent XXXVIII. florenos auri et XII. Boeminos grossos. (Summa generális.) Summa summarum omnium predictarum marcharum receptarum in dictis civitate et diocesi reductarum ad florenos auri III C. LXXVI. floreni auri et VI. Boemini grossi. (Summa debitorum.) Summa marcharum civitatis et diocesis predictarum, que restant sol­vende, VIII. marche, quarum VI. sunt fini argenti, quarum quelibet valet 3*

Next

/
Thumbnails
Contents