Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
1502 febr. 6. conservare teneris, ad eum locum, et sub illius capitaneatum, sub quo superiori hoc anno per nos deputate sunt, sine mora et quidem in pleno numero mittere debeas, ne regnum illud vobiscum una periculum aliquod incurrat, et ut possit auxiliovestri ab eiuscemodiTurcorumseuThartaroruminvasionibus preservari, utque Moldavie si opus erit, succurretur. Certi vero sumus, modo tu et alii domini suas gentes in tempore mittant, etiam comitatus eo cicius suos mittent, ne igitur illi aliquam occasionem et excusationem habeant, et regno illi partibusque suis aliquid adversi contingat, fidelitati tue iterum committimus, ut huiusmodi gentes tuas in omnem eventum mittere debeas. Brevi autem auxiliante deo etiam nos ipsi revertemur, et quantum magis fieri poterit, vobiscum et ceteris fidelibus nostris una atque etiam subsidiis ceterorumquoque principum christianorum que proculdubio nobis non deerunt, contra ipsos infideles alacriter agemus, aliud igitur nulla ratione facere presumatis, nam alias certus sis, quod omnes, qui eiuscemodi mandata nostra exequi neglexerint, iuxta formám ipsius decreti inexorabiliter puniemus. Dátum Prage in dominica Carnisprivii • anno domini millesimo quingentesimo secundo. Kívül: Magnifico Georgio de Kanysa bani castri nostri Nandoralbensis, fideli nobis dilecto. Eredeti, papir, zárlatán papirfölzetű pecséttel. M. N. M. lt. CDXVIII. Prága, 1502. márcz. 17. II. Ulászló király Kanizsai György nándorfejérvári bánhoz: Nehezteléssel értesül arról, hogy a bán hadait parancs ellenére nem küldte a török ellen a végvidékre, minek eredménye: az alvidéken történt vereségek, meghagyja tehát neki, hogy a nádor újabb rendelkezéseinek engedelmeskedjék. Commissio propria domini regis. Wladislaus dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. Magnifice fidelis nobis dilecte. Mandaveramus tibi his proximis diebus ut propter varios rumores et apparatus Turcorum contra nos et illud regnum nostrum gentes tuas levare et expedire atque ad eum locum et sub eodem capi-