Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
taneatu sub quo cum certis aliis comitatibus et fidelibus nostris per nos deputate existunt, quam primum mittere deberes. Nunc vero summa cum displicentia intelleximus, qualiter tu gentes tuas nondum movisses, nec misisses, propter quod in quanto periculo illud regnum nostrum et potissimum partes finitime posite sunt, tu ipse considerare potes, quod si gentes ipsas tu et alii fideles nostri, prout commiseramus et prout etiam fidelis noster spectabilis et magnificus dominus Petrus Gereb eiusdem regni nostri palatínus et vicegerens noster, tibi in persona nostra commisit, misisses et gentes in partibus finitimis fuissent, tanta profecto clades, que nunc in expugnatione castelli et civitatis Levvach et certorum aliorum fortalitiorum et munitionum facta est, secuta non fuisset, et tantum dampnum Thurci terris nostris inferre non potuissent. Commisimus igitur rursus eidem domino palatino, ut eas ipsas gentes tuas et aliorum etiam fidelium nostrorum, quibus similiter scripsimus, festinantissime levare et ad eum locum, quo deputate sunt mittere debeat. Quare fidelitati tue harum serie firmissime et sub nota perpetue infidelitatis committimus et mandamus, qua tinus, statim visis presentibus et quamprimum per ipsum dominum palatinum, aut literas suas requisitus fueris, gentes tuas absque omni mora et renitentiaad eum locum, quo depu tate sunt mittere et ea facere debeas et tenearis, dicteque gentes debeantet teneantur, que prefatus dominus palatínus, consequenterque dictus capitaneus, sub quo deputate sunt, dixerit, queque pro defensione predicti regni et partium suarum necessaria fuerint, ne regnum ipsum et partes sue aliquod maius periculum et dampnum patiantur. Scias autem, quod iam nos quoque hinc movimus et recta ad illud regnum nostrum revertemur, aliud igitur pena sub premissa, quam omnibus hec mandata nostra etrequisitionem ipsius domini palatini exequi negligentibus proculdubio acriter infligemus nulla ratione facere presumatis. Dátum Prage feria quinta proxima ante dominicam Palmarum, anno domini millesimo quingentesimo secundo. Kívül: Magnifico Georgio de Kanysa bano castri nostri Nandoralbensis fideli nobis dilecto. Eredeti, papir, zárlatán pecsét nyomaival. M. N. M. lt. 1502 márcz. 17.