Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
CD. Bács vára, 1491. Váradi Péter kalocsai érsek azt a tanácsot adja Brankovics György rácz deszpotának, hogy addig legyen békességgel, míg Újlaki Lőrinczczel való ügyében a király nem határoz. Tudatja vele, hogy a Szabács várában lévő tisztek közvetlenül a király alá tartoznak. Illustri domino Georgio regni Rascie despoto, amico nobis honorandissimo Petrus archiepiscopus Collocensis etc. Illustris amice nobis honorandissime. Quemadmodum prioribus semper literis hortati sumus dominationem vestram, ut cum domino Laurentio duce potius concordaretis bono modo, quam altér alterum hostili persecutione insectaremini, ita modo quoque hortamur, et pio debito amicitie mutue consulimus vobis, hoc idem consuleremus, et domino duci, si verba nostra apud ipsum alicuius essent ponderis et momenti. Cum vero iam ad regiam maiestatem pro negotio vestro miseritis, consultissime facietis, si nihil omnino innovabitis interim, quousque a regia maiestate responsum habeatis. Scire enim non possumus, si dominus dux regio mandato, vei suo proprio arbitrio agat contra vos, propterea optimum erit dominationem vestram a regia maiestate exspectare, et quidquid regio mandato vobis iniungetur, hoc observare firmiter, ut bonus et verus fidelis studeatis. Nos ubi mentem regiam intellexerimus, quod nostri erit officii, secundum iussa sue maiestatis libenter faciemus, sed dominationem vestram valde rogamus, ut quantum maximé poteritis a laesione domini ducis, et suorum vos contineatis, et potius excogitetis modum, quomodo ea etiam, que hactenus mala secuta sunt inter vos, complanentur, quam ut novis iniuriis in alterutrum illatis inimicitiae inter vos eo magis irritentur. Quod vero rogatis nos per literas, ut officialibus in Szabacs committamus, ut in casu necessitatis vobis auxilio sint, respondemus, quod officiales illi ad nos nihil pertinent, nec nos aliquid cum eisdem habemus interesse, sed immediate subsunt regie maiestati, per quam in illud castellum sunt deputati; propterea si quid etiam nos illis super hoc inti-