Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

animi hostem impium illum Turcum ad regni vestri fines adventantem, quod ipse littere denunciant, bellum maiestati vestre universeque Ungarie illaturum esse, a cuius robore quandoque gens illa barbara quidem victa superataque fuerit ipsiusque immanissimi monstri rabiem usque adeo crevisse, ut christianorum capitibus insultet. Serenitati autem vestre congratulamur pro felici quod tamen alias nobis innotuerat in regnum suum ingressu pro rebus omnibus magnó con­silio et ipsa maiestatis vestre presentia optime compositis. Gaudemus quod eadem exercitum sue dignitati parem coe­gerit, quodque forti et erecto animo in hostem ipsum insurgat, confluentibus ad id bellum exteris principibus et populis securitatem fide publica commeatus, aliaque omnia huic sancte expeditioni opportuna sumministret. Facit serenissima vestra maiestas rem suo regio culmine dignam, toti christiane religioni saluberrimam, imprimisque omnipotenti deo accep­tissimam, que sicut serenissimis regibus predecessoribus suis virtute simillima est, nec eis ulla in re inferiorem se pre­stat, ita de illa non parva est expectatio quod tanti belli molem omnipotentis dei auxilio non modo sustineat sed propulset. Quod vero sublimitas vestra nos hortatur, ut pro defensione fidei publice huic expeditioni opem quoque nostram feramus, quod tam humaniter et benigne nobiscum egerit non parvas í 11 i habemus gratias, nobis profectu neutiquam opus est hortationibus dudum siquidem tot cladibus et obprobriis christia­nis ab illa sevissima belva prodigioque illatis, animus per se inflammatus est totusque flagrat in ultionem fidei catolice nihil­que in hac vita gratius, nihil obtabilius, nihil denique felicius nobis accidere posset, quam opportunitatem ofterri ut animi et corporis vires, quantulcumque sunt, nobis in hac disciplina militari pro honore christiane religionis, pro fide publica, cuius ardentissimi semper fuimus pro ipsius anime saluie aliquando in illám perfidam Mahometi gentem exercere pos­semus, quod eo iucundius nobis esset si sub maiestatis vestre tantorumque principum vexillis militaremus. Recens autem huius ditionis nostre dominatus, res superioribus bellis quibus nostra hec Italia damnata est gravibusque temporum conditionibus attrite, filii impuberes et infantes,

Next

/
Thumbnails
Contents