Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)

itinera quibus longo iníervallo disiuncti sumus. Cives deni­que et populi nostri nullo pacto talem a nobis peregrinatio­nem fieri volentes, votum hoc et desiderium nostrum impe­diunt. Verumtamen quando id nostra quoque presentia fieri nequit, quod copie nostre quod vires, status omnesque facul­tates nostre possunt id totum sanctissimo domino nostro pape Calisto ex cuius deliberatione tota hec pendet summa, iamdudum dicavimus et singulis fere diebus litteris et nuntiis dedicamus. Habét sanctitas sua quid opus sit explorare et imperare, nostrum autem officium est parere et quam­quam alias sanctitati sue obtulimus terrestre subsidium equitum duorum millium et peditum mille, quos iam pridem paratos et optime instructos ad eius iussa tenuimus et tenemus, tamen pro hac tam urgenti, tamque necessaria expe­ditione si meliores erunt status nostri conditiones numerum ipsum augebimus et copiosius agemus quantum nobis pos­sibile erit; sicque et desiderium nostrum et ardorem osten­demus, quod maiestas vestra ceterique christiani principes re ipsa intelligent a latere nostro nihil deftuisse, quod opti­mum christianum et catholicum deceat. Exacte sunt pre­terea decime in hac nostra ditione numero quidem non mediocri omni nostro favore, subsidio, atque auxilio et ad iussa apostolica exhibite, paravitque eadem sanctitas classem et eius partém iam misit versus infidelium fines ut hostem divertat, sique per etatem liceret ita vehemens est spiritus, quod ultro sese tante moli barbare imisceret, Italie poten­tatus omnes excitat, nihilque pretermittitur ad hanc sanc­tissimam expeditionem quemadmodum serenitatem vestram non latere arbitramur. Bono ideo fortique animo sit regia vestra maiestas nec hostem formidet, sed sibi nimirum persuadeat supremum deum christianum tandem miseratum conditionem ab ipso spurcissimo hoste debitas penas exac­turum. Reliquum est excellentissime princeps, quod vestra serenitas pro amore, fide et observantia quibus illi dudum affecti sumus nobis et rebus nostris pro arbitrio utatur, qui sumus in omne decus et amplitudinem vestram ubique paratissimi, cuique accuratissime nos commendamus. Milanói Á. L. P. E. Diversa.

Next

/
Thumbnails
Contents