Thallóczy Lajos–Áldásy Antal: Magyarország és Szerbia közti összeköttetések oklevéltára 1198-1526. (Budapest, 1907. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 2.)
tem et gratiam. Quamvis soliti moris et hactenus immutate nostre extiterit conswetudinis subditorum nostrorum alle- viationi et sublimationi intendere nec in eorum umquam gravedinem dura vehementia anhelare, tamen urgentibus undique necessitatibus prenotati regni nostri Hungarie, pre- sertim vero advenientibus novissime nobis certis novitatibus adversis, ex parte sewissimorum Turcorum crucis Christi persecutorum, qualiter ipsi castrum nostrum Nandoralbense tam per navalem, quam etiam per terrestrem potentiam et exercitum hostiliter obsedissent et circumvallassent in proximoque alia confiniorum pretacti regni nostri castra, modo simili circumvalare, aliasque partes inferiores vice iterata invadere, spoliare et omnino devastare intenderent. Nos igitur huiusmodi periculis regni, que omnes unanimiter tangunt omni favore et auxilio occurrere et obviare toto posse nostro intendentes proposuimus, ut dum cum prelatis et baronibus proceribusque huius regni nostri Hungarie nunc hic nobiscum constitutis varia et multiplicia avisamenta, ne dum ad resistendum prefatorum Turcorum insultibus, verum etiam ad internam reformationem regni nostri et pacem sedula mente modos exquireremus opportunos, inter alia pro tuitione et conservatione predictorum castrorum nostrorum partium inferiorum non parva, ymmo copiosa quantitate pecuniarum necessariarum indigemus, aliam aptiorem viam negotii istius celeri opportunitate concurrente potissime quoque ex quo noviter primordium nostri regiminis sumus adepti, invenire nequivimus, nisi ut a vobis sicuti et ab aliis nostris civitatibus et opidis, subsidium peccuniarum hac vice exquiramus. Quapropter tam opportuna et pervalide necessaria ut pretangitur nos necessitate regni cogente, quadringentos florenos auri puri ad vestram universitatem pro auxilio et defensione predictorum castrorum nostrorum inferiorum et signanter Nandoralbensis, in quo salus regni nostri Hungarie existere videtur, pro taxa imponentes,^fldelitatem ipsius vestre universitatis diligenter et seriose requirimus eidem firmissime committentes, quatenus agnitis presentibus pretactos quadringentos florenos puri auri de vestri medio iuxta unius cuiusque vestrum facultatem, quantocius