Thallóczy Lajos–Hodinka Antal: A horvát véghelyek oklevéltára 1490-1527. (Budapest, 1903. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 1.)
1527 márcz. 31. 1527 márcz. 28. habete servitores vestros paratos et instructos, vt matti suae dum necessarium erit, vobiscum vna servire possint. Ouod vero scribitis de nobilibus potioribus, qui ad servitia mattis suae venire vellent, scripsimus iam de hiis quoque ad suam mattem et credimus propediem nos ab eadem bonum responsum habituras. Interea igitur temporis, dum relationem habuerimus, teneatis omnibus viis et módis illos nobiles in spe bona, nam arbitramur mattem regiam eos ad servitia sua acceptaturam et de eis ita provisuram, ut de matté sua bene erunt contenti. Scribitis deinde comitem Cristophorum octavas in regno Sclavoniae ad dominicam laetare celebraturum. Agite omnibus, quibus poteritis módis et rationibus, ut octavae istae impediantur, ne ille aliquam istic iurisdictionem habere possit. Quod vero ad pedites Byhygienses pertinet, mattas regia commisit locumtenenti suo Austriae nunc per litteras, ut magistrum sive praefectum arteliarum sive ingeniorum suorum bellicorum ad Byhygium mittat, qui istic tam bombardas et pulveres, quam alias res ad conservationem defensionemque arcis illius necessarias atque etiam quot sit opus istic peditibus revideat. Quare sciatis, mattas sua tam de peditibus quam aliis rebus castri illi necessariis propediem providebit ita, ut nihil, quod ad necessitates illius pertinebit, praetermittetur. D. Posonii feria quinta proxima ante dominicam laetare anno domini 1527. Maria regina etc. s. k. Kívül: Magnifico Francisco Bathyany regnorum Dalmatiae Croatiae et Sclavoniae bano etc. fideli nobis sincere dilecto. Er. p., z p., Körmend, Mem. sz. — A Leissernek szóló utasítást 1. előbb a CDXCI. sz. a.