Thallóczy Lajos–Hodinka Antal: A horvát véghelyek oklevéltára 1490-1527. (Budapest, 1903. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 1.)

nissimum quondam dominum Ludovicum regem, dominum et maritum nostrum charissimum, felicis memoriae ratione banatus praedicti non modicam sibi pecuniarum summám debere, se quoque eius nomine multa et gravia contraxisse debita, ut eo liberius et commodius una cum suis familia­ribus dictae maiestatis regiae fratri nostro charissimo possit inservire, intra spatium duorum mensium a die datarum praesentium eidem Francisco de Bathyan bona, quorum pro­ventus annui ad florenos Hungaricos 550 se extendant, titulo pignoris pro summa 10,000 florenorum Hungaricorum per praefatam maiestatem regiam inscribentur et ad manus illius assignabuntur. Et si arx aliqua inscripta fuerit, necessarias eius custodiae et conservationis impensas supplebit maiestas regia. Habebit idem banus urgente necessitate arcem aut bona praedicta in ea, qua acceperit, pecuniarum summa, cum scitu tamen maiestatis regiae alicuius eius fideli ac sub­dito inscribendi ac impignorandi potestatem. Atque in sortem eiusdem veteris debiti in festő beati Georgii martyris solven­tur per maiestatem regiam florenorum 5000 ac rursus super reliquis 5000 florenis maiestas regia in adventu suo in hoc regnum Hungáriáé cum eodem bano concordabit. Si quae alia superfuerint debita praefati serenissimi do­mini regis Ludovici, ratione dumtaxat banatus praedicti, sere­nissimus rex fráter noster post adeptam huius regni Hun­gáriáé coronam et possessionem exacto sex mensium inte­grorum spatio, posita cum praefato bano iusta et recta ratione, satisfaciet. De tribus autem millibus florenorum, quae sibi ex conditionibus in Kepcze initis debentur, 2000 nunc sol­ventur, 1000 vero tloreni addentur ad inscriptionem 10,000 florenorum, ita ut arcem seu bona praedicta in 11,000 flo­renis tenebit oppignorata. Habebit autem nóvum servitium in tres menses futuros a die 11. mensis huius Februarii incipientes. Solventurque ei per maiestatem regiam singulis mensibus florenorum 2000 ad equites 5000 levis armaturae, quorum 200 servient cum illis 800 equitibus, quos regia maiestas alit in regno Croatiae. Habebitque ad rationem huius novi servitii nunc in rebus 2000 florenorum et intra dies quindecim 1000 florenos. In dominica vero passionis

Next

/
Thumbnails
Contents