Thallóczy Lajos–Hodinka Antal: A horvát véghelyek oklevéltára 1490-1527. (Budapest, 1903. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 1.)

1527 br. 16 vei iudica proxime futura solventur 3000 ílorenorum. Atque huné in modum tam de antiquis, quam novis servitiis eidem bano satisfiet. Debebit autem intra hoc trimestre temporis spatium quocunque loco maiestati regiae visum fuerit, hos 500 equites paratos et instructos recensendos ostendere et exhibere. Ac dum maiestas regia dictum banum ad aliquam expeditionem vocare aut mittere aut copias suas recensere voluerit, id tribus ante septimanis eidem significare digna­bitur. Ad omnes tamen casus repentinos paratus esse et ad eum locum, quo necessitas postulaverit aut qui eidem designatus erit, profiscisci absque excusatione debebit. Reli­quet autem eum maiestas regia ac denuo creabit regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae banum et hiis quorum interest mandabit, ut ei tanquam bano obediant et obse­quantur. Promittet idem banus et iurabit, quod castrum Bihegkh maiestati suae tanquam regi Hungáriáé et eius nomine fide­liter tenebit et defendet. In cuius praesidio maiestas regia suis sumptibus alet pedites 100 pixidarios, suppeditabit etiam tormenta et pulveres necessarios, prout maiestas regia antea fuerat pollicita. Maiestas regia non tantum ipsius domini bani fideli­tatem desiderat, sed familiarium quoque suorum, et ut una­cum illis omnibus electionem maiestatis suae in regem Hun­gáriáé approbent. Quod si maiestas regia exactis tribus mensibus ser­vitiis bani praedicti uti voluerit, servire sit obiigatus, quamvis dicat et nunc testetur, se ultra illud 2000 ílorenorum stipen­dium ad mensam quoque suam optaturum in singulos men­ses 200 florenos, nec alia ratione post hoc trimestre tem­poris spatium servire velle. Super quibus omnibus hoc modo transactis praesentes litteras nostras sigillo et manu nostra signatas dedimus. Posonii 16. die Februarii, anno domini 1527. Er. p. rány. p., Bécs, KÁL., Hung. 1527.

Next

/
Thumbnails
Contents