Thallóczy Lajos–Hodinka Antal: A horvát véghelyek oklevéltára 1490-1527. (Budapest, 1903. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 1.)
1587 febr. 16. miliares vna nobiscum fideles erunt suae maiestati eiusque electioni consentient et eam paribus studiis et votis approbabunt. Quodsi maiestas regia exactis tribus mensibus servitiis nostris uti voluerit, servire simus obligati, quamvis nunc testemur, nos utlra illud 2000 florenorum stipendmiu ad mensam quoque nostram optaturos in singulos menses 200 florenos, nec alia ratione post hoc trimestre temporis spatium servire velle. [Szélére írva: quod si omnes suprascriptae conditiones per maiestatem regiam nobis non observarentur, nos quoque in eo casu nolumus esse obligati.] Super quibus omnibus hoc modo transactis praesentes literas nostras sigillo et manu nostra signatas dedimus. Posonii 16. die Februarii anno domini 1527. Franciscus de Batyan banus manu propria. Egyk. tisztázata aláírás és p. n. p , Körmend, Mem. 90. sz. — Ered. p., alul kis pecsét töredékeivel, Batthyány sajátkezű aláírásával, Bécs, KAL., Hung. 1527. Nachtr. csom. — V. ö. Chmel i. m. XXX. CDLXVI. Pozsony, 1527. febr. 16. Mária királynő Batthány Ferencz dalmát-horvát-szlavon bán hátralékos és három hónapi előre számított fizetésének kifizetési módozatait szerződésileg biztosítja Nos Maria dei gratia regina Hungáriáé et Boemiae etc. recognoscimus tenore praesentium signihcantes, quod nos ex voluntate serenissimi principis domini Ferdinandi dei gratia Hungáriáé et Boemiae etc. regis, archiducis Austriae etc. fratris nostri charissimi adhibitis quibusdam suae maiestatis consiliariis cum fideli nostro magnifico Francisco de Bathyan regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae bano super solutione servitii sui praeteriti ac in proximos futuros tres menses, accepto prius ab eo in persona praefatae maiestatis regiae fidelitatis iuramento, hiis pactis et conditionibus transegimus. Imprimis cum idem Franciscus de Bathyan affirmet sere-