Thallóczy Lajos–Hodinka Antal: A horvát véghelyek oklevéltára 1490-1527. (Budapest, 1903. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 1.)
— 607 — dominus noster gratiosissimus post acceptam huius regni Hungáriáé eoronam et possessionem, exacto sex mensium integrorum spatio, posita nobiseum iusta et reeta ratione satisfaeiet. De tribus autem milibus florenorum, quae nobis ex conditionibus in Kepche[n] initis debentur, 2000 nune solvantur, 1000 vero floreni addantur ad inseriptionem 10,000 florenorum ita, ut arcem seu bona praedicta in 11,000 florenorum habeamus oppignorata. Habebimus autem nóvum servitium in tres menses futuros. A die 11-a mensis huius Februarii incipiendo solvantur nobis per maiestatem regiam singulis mensibus flor. 2000 ad equites 500 levis armaturae, quorum 200 servient cum illis 800 equitibus, quos regia maiestas alit in regno Croatiae, denturque ad rationem huius novi servitii nunc in rebus 2000 florenorum et intra dies quindecim 1000, in dominica vero passionis vei iudica proxime futura solvantur 3000 florenorum. Atque hunc in modum tam de antiquis, quam novis servitiis nobis omnino satisfiet. Debebimus autem intra hoc trimestre temporis spatium, quocunque loco maiestati regiae visum fuerit, hos 500 equites paratos et instructos recensendos ostendere et exhibere. Ac dum maiestas regia nos ad aliquam expeditionem vocare aut mittere aut copias nostras recenseri voluerit, id tribus ante septimanis nobis significare dignabitur. Ad omnes tamen casus repentinos parati esse et ad eum locum, quo necessitas postulaverit aut qui nobis designátus erit, proficisci absque excusatione debebimus, praesertim cum maiestas regia nos reliquerit ac denuo creaverit regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae banum et hiis, quorum interest, mandabit, ut nobis tamquam bano obediant et obsequantur. Promittimus etiam per fidem et honorem nostrum ac juramus, quod castrum Byhegh maiestati suae tamquam regi Hungáriáé et eius nomine fideliter tenebimus et defendemus. ín cuius praesidio maiestas regia suis sumptibus alet pedites 100 pixidarios, suppeditabit etiam tormenta et pulveres necessarios, prout maiestas regia antea se facturam fuerat pollicita. Et cum maiestas regia nostrorum quoque servitorum et familiarum fidelitatem et obedientiam desideret, promittimus, quod omnes nostri fa1527 ápr. 5.