Thallóczy Lajos–Hodinka Antal: A horvát véghelyek oklevéltára 1490-1527. (Budapest, 1903. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 1.)

— 339 — venire prestolo seu expecto. Zthrasas quidem, ubi opus est, ordinavi et constitui, circa quas non modicam gero curam, ut si aliquo infortunio preventus non fuero, in his non frau­dabor (ut spero), nec vos frustrabor. Preterea domine et consanguinee mihi colendissime, sciatis me literas serenis­simi domini d. archiducis etc. a nuntio egregii d. Joannis de Mokrytze accepisse, alteras autem suas, ubi idem d. Joannes scribebat mihi, ut ad festum beati Viti martiris illic constituerer, sed propter pondus et curam, quam ipse sus­cepi, proficisci non sum ausus, quousque per literas v. e. non fuero certificatus. Attamen si necesse foret, faciam, quod jubebitis, literas tamen illas d. archiducis et scripta ignoro earum, quod in idiomate germanico sunt exarate, sed ipsas ad v. e. remitto, ut easdem cum aliquo fideli uestro in latino rescribere velitis et digneamini ad me remit­tere utrasque. Reliqum est, v. e. d. peto quam maximé, ut hoc idem negotium, quod mihi commissum est, ne aliquibus nostratibus ad notitiam daretis, quia timeo, quod per aliquos turbabitur, et si in partibus Turchorum manifestum fuerit, damnum exinde sequetur et sic peius erit. Insuper rogo, uti negotium d. bani v. e. commendatum sit, et negotium, quod inter se gerimus et devolvimus, lateat apud alios, presen­iumque ostensor cetera, que calamo sunt subtracta, ver­botenus dicet, qui mihi juramentum prestitit, ut in illis erit íidelis v.-que e. juramentum prebeat, et si deinceps aliquod sibi committere volueritis, tali sub juramento faciatis, ipsum tamen rogo ut commendatum habeatis, per eundemque pan­num misi, ut jussistis, faciamque plura vota v. e., in quantum melius potuero. Literas scripseram v. e. ex Topozka pro quadam chetha Turchorum, 400 videlicet equitibus, quod quidem verum est, attamen incursiones hucusque non fece­runt et nescio in quibus confinii partibus facient. Et quidem animum non retrahent, sed explebunt, quia die immediate 3-a post profectionem istius, qui mihi ista retulit, ipsi iter arripuerunt. Et etiam quum finis erit predicti belli seu exer­citus Turchorum, et serenissimus d. archidux etc. ad con­finia propinquius accesserit, ista, si erit cum consilio v. e. d. aliorumque amicorum meorum, ipse libertissime accedam et 22* 1524 jún. 15.

Next

/
Thumbnails
Contents