Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
mensis Septembris, anno domini Millesimo quingentesimo 1502 quinquagesimo secundo. sep t8Ferdinandus m. p. Nicolaus Olahus, episcopus Agriensis m. p. Eredetije papíron, alján papírral fedett pecséttel, Bb. CCLX. Bécs, 1556. aug. 9. Ferdinánd megparancsolja Blagay Ferencznek, hogy hadi népeivel a török ellen a Ferdinánd főherczeg vezérsége alatt szálljon táborba. Ferdinandus divina favente clementia romanorum, Hungáriáé, Boemiae etc. rex, semper augustus etc. Spectabilis et magnifice fidelis nobis dilecte. Non ignotum tibi esse existimamus, nos ab initio regiminis nostri hungarici summo semper studio et singulari diligentia in hoc incubuisse, quo regnum istud nostrum Hungáriáé et ex consequenti tota respublica christiana a calamitate atque miseriis, quibus per thurcam nominis christiani hostem infensissimum adficitur et gravissime adfligitur, aliquando liberum et levatum esset, in eumque finem nos saepissime non exiguas copias et exercitus nostros maximis sumptibUs nostris in Hungáriám expedivisse, quo scilicet rabies thurcica et gravissima tyrannis a tua aliorumque fidelium nostrorum subditorum cervice averti possit, tu quoque et totum regnum istud nostrum Hungáriáé aliquando a communi hoste liberareris, et quoad eius ficri posset, pristinae tranquillitati restituereris, sed quominus tale propositum nostrum hucusque speratum finem et effectum sortiri potuerit, id in praecipue in causa fuisse putamus, quod exercitus nostri hactenus capite et singulari duce, eo scilicet, qui ad exequendos nostros conatus idoneus et sufficiens fuisset, caruerint. Quare cum vidissemus thurcam nihil aliud agere,