Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)
CCLVI, Bruman, 1551. mart. 3. Özvegy Blagay Istvánné Frangepán Dorottya kéri Nádasdi Tamást, hogy fiát eressze haza. Tiltakozik az ellen, mintha a fia javait el akarná idegeníteni. Spectabilis ac magnifice domine domine nobis observandissime, salutem ac servitiorum nostrorum commendationem. • Scripta spectabilis magnificae dominationis vestrae per filium nostrum allata nobis percepimus et sane intelleximus, in quibus seribit nobis spectabilis magnifica dominatio vestra, ut neminem misimus pro filio nDStro unico tantum unum senem ac puerum unum. Sciat spectabilis magnifica dominatio vestra, quod habuimus tempore illo multa negotia exprimere in dominio Gottschee; spectabilem magnificam dominationem vestram rogamus tanquam dominum nobis observandissimum. nobis aegrevelle ne velit, tandem nos fiduciam bene habuimus erga spectabilem magnificam dominationem vestram, filium nostrum in statu bono ad nos mittere. Plura percepimus in literis spectabilis ac magnificae dominationis vestrae nonnulla, quae benevolentiae sunt dissona, quis vero harum sit, qui molestus nobis et tantam impietatem et humanitatem erga nos exeitat spectabilis ac magnificae dominationis vestrae more insolito, quisnam sit, spectabilem magnificam dominationem vestram summopere rogamus huic autem negotio non credere diutius; nos adeo esse effeminatam, ut nostro proprio unico filio, quem maximé diligimus, quum unicus sit, hereditaria bona nostra alienare, de iisdem privare aut spoliare, sed potius augmentari decrevimus. Etiam seribit nobis spectabilis magnifica dominatio vestra, si autem gravaretur ad spectabilem magnificam donationem vestram filium nostrum iterum mittere, audito et intellectu contristatae valde fuimus, quia multi consanguinei nostri illum rogabant, nos autem post mortem patris eius aut domini nostri memorati allegavimus et decrevimus, tan-