Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

quam dominum ac consanguineum nobis observandissimum semper adiutorem ac possessorem *) in omnibus nos ac filius noster unicus observare volumus, quia nos et filius noster neminem plus quam spectabilem magnificam dominationem vestram tanquam dominum nobis confidentissimum et obser­vandissimum habemus et volumus. Ceterum spectabilem magnificam dominationem vestram summopere oramus et obsecramus, nobis pro malo ne habere velit, quod noster filius tam longo tempore spectabilem mag­nificam dominationem vestram non visitaverit, causam vero rei huius spectabili magnificae dominationi vestrae oretenus enodabit, illum iterum iam spectabili magnificae dominationi vestrae ut suo patrono et consanguineo mittimus nosque una cum filio nostro spectabili magnificae dominationi vestrae commendamus, nos eumque apud reglam maiestatem commen­dari a spectabili magnifica dominatione vestra minimé dubi­tamus. Commisimus autem nonnulla servitori nostro nomine Gasparo Dobrosewych coram spectabilem magnificam domi­nationem vestram verbotenus encdari, propterea spectabilem magnificam dominationem vestram rogamus ipsi Gasparo fidem creditivam adhibere dignemini. Spectabilis magnificae dominationis vestrae consorti, dominae sorori nostrae charis­simae ex parte nostri nos commendare velit rogamus. Spec­tabilem magnificam dominationem vestram una cum familia tota sua valere optamus ad longaevos dies ad felicia vota. 1551. Dátum in arce nostra Bruman, 3. die mensis Mártii, de mart. 3 anno 1551. Dorothea de Frangepanibus, relicta quondam magnifici domini Stephani Ursini comitis a Blagay. Kívül: Spectabili et magnifico domino domino comiti Thomae de Nadasd — — sat. Eredetije egész íven az orsz. lltárban, Nádasdi-lltár 1551. *) így, kétségtelenül hibásan proteclorem helyett az eredetiben.

Next

/
Thumbnails
Contents