Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Blagay-család oklevéltára. Codex diplomaticus comitum de Blagay. (Budapest, 1897. Mon. Hung. Hist. Dipl. 28.)

I. 1200. Imre király a római patrícius Orsiniak nemzetségéből származó Nicoloti fia Istvánnak, a Michovói Albert lebírásában tanúsított szolgálatai jutal­mául saját királyi czímerét adományozza. In nomine sancte trinitatis et individue unitatis. Herricus dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servieque rex in perpetuum. Quoniam testante scripture pagina labilis est memória et rerum turbe non sufficit, insuper id, quod memorialiter tenetur, citius dilabitur, nisi scripture testi­monio roboretur, necesse est, ut ea, que humanis apta sunt usi­bus, indiciis fulciantur literalibus. Proinde ad universorum tam modernorum quam posterorum volumus pervenire notitiam, quod cum illustris páter noster rex Bela in ducatu Sclavonie quendam nobilem de Teuthonia nomine Albertum de Michouo habuerit commetaneum, cuius terra a latere ducatus Sclavonie iuxta Podgoryam et Gorichiam esset sita, idem Albertus confinia ipsius patris nostri potenter invadendo quamplures homines neci tradere, captos abducere, bona quoque recipere eorum et possessiones regias omnino igne vastare consue­verat; dumque huiusmodi gravissima et contumeliosa acta populique miserrima afflictio ipsius patris nostri auribus insonuissent, nos videlicet filium suum una cum duodecim regni sui potentioribus magnatibus in manu potenti ad deva­standum domínium proterviamque eiusdem Alberti com­primendam delegaverat, interimque nondum nobis ad prose­quendum ipsum paternum mandatum iter dirigentibus quidam patris nostri et noster fidelis, nobilis magnanimus nomine Stephanus Nicoloti filius, quem ortum de geneologia Ursino­rum comitum et senatorum urbis Romane, de vico Latra­Blagay Oklevéltár. 1

Next

/
Thumbnails
Contents