Reviczky Sándor: A revisnyei Reviczky-család okmánytára. 1272-1623. (Budapest, 1878.)

Nagyfalu resignasse asserit, utraque igitur partium suam assertionem coram nobis veriűcaturam se obtulerunt. Ad­veniente itaque termino, feria secnnda post festum Beati Joannis Eaptistae praescriptos produxerunt testes. Acceptis itaque processibus causae, fassionibus quoque te­stium bene perspectis, ruminatis et calculatis, judiciaiiter comperimus. Quoniam praenarrati Actores assertionem suam, usum videlicet et dominium terrae habuisse, suf­ficienti testimonio, uno nobili et altero provido, vicinis, duobus item providis commetaneis, qui ad rem fassi sunt, comprobasse, dictum vero incattum penitus in comproba­íione defecisse, eam ob rem visus est dictus incattus, cum non sit veritus, usum terrae et dominium Actorum, raani­bus alieuis tradere, in qua ipse nihil juris, praeter flore­nos sex habuerit, in poenam minoris potentiae íiorenos cen­tum facientem incurrisse, ac in restitutione terrae tantae quantitatis, in quantum illa, quam alienarunt se extende­bat, vei autem terram litigiosam a manibus alienis usque decimum quintum diem redimat et Actoribus restituat cum effectu, levatis florenis sex ab Actoribus post restitutionem terrae. — Áppellat. — IY. Negotium Nobilium Stolar et Mattiae Stefanovicz de Revisna ratione terrae Chriastelowszky Laz vocatae. Ex deliberatione Sedriae, Dominus Vice-Comes, adjunctis sibi Judlium et Jurassoribus, deíluentibus nivibus ibit in terri­tórium possessionis Revissna, ubi de haereditate Matthiae Stefanovicz juxta literas compositionales terram tantae quantitatis, quantae fűit Chriastelowsky Laz dictis Nobi­libus Sztolar possidendam excidet. V. *) Inter Nobiles Casparem, Andreám, Thomam ac re­lictam et orphanos olim Nobilis Michaelis Sztolar ab una, *) Az itt következő egyesség külön okmányba foglalva Árva megye alispánja által a feleknek kiadatott 15fiO. Sz. Márton napja utáni hétfőn, (lásd a következő 28. sz. a.)

Next

/
Thumbnails
Contents