Reviczky Sándor: A revisnyei Reviczky-család okmánytára. 1272-1623. (Budapest, 1878.)
parte vero ab altéra Nobilem Matthiam Stefanovicz ratione verborum inhonestorum et diffamatorum per Mathiam Stefanovich, olim Michaeli Sztolar obiectornm. Quae causa per mortem ipsius Michaelis in Relictam et orphanos eius condescensa, atque diutius coram nobis hic in sede ventillata, in qua servatis legitimis judiciorum processibus, acceptis quoque testium fassionibus, annotatus Mathias Stefanovicz in emenda linguae flor. centum faciente aggravatus extiterat, tandemque in Curiam Sacrae Caesareo-Regiaeque Majestatis per ipsum appellata, et ad revidendum Dno P. Praesentiae Regiae Majestatis praesentari, sive exhiberi neglecta, sicque per eius negligentiam judicium prius factum in suo statu remanserat. Et cum litteris nostris, praedecessores nostri ad executionom peragendam profecti fuerant. Ubi per dictum Matthiam Stefanovitz, violenta repulsione obviatum fűit, atque ita diutius in ea repulsione contra praescripta pendente, partes praenotatae volentes parcere expensis et fatigiis, medio Egregiorum et Nobilium virorum, item Benedicti Madocsanszky, Michaelis et Georgii Plathy, Stephani Thuranszky, Joannis, Petri et Georgii Skrobak, Petri Kiszel de Malátina liti cesserunt, atque in hunc modum concordaruut. Ita quod annotatus Mathias Stefanovicz pro ipsis gravaminibus, sententiis, et oneribus repulsionalíbus dictis Nobilibus de Revissna, liortum suum vulgo Ohrada ante domum et curiam Nobilitarem Thomae Sztolar iu possessione Revissna in isto Comitatu Arvensi situm dedisset et in manus eorum perpetuo teneiidum, habendum et possidendum contulisset. Ita tamen, quod hoc anno praesente ipse Stephanovitz mediam partém horti ipsius pro se defalcet, et tandem defalcatum eisdem in omnem eventnm assignet. Ipsi quoque Nobiles praefati praescriptain causam tanquam invalidam relinquimt, sopitam, cassatam et per omnia mortificatam reliquerunt. - Quantum vero attinet ad terram Chriestelowszky Laz vocatam attinet, quam dicti nobiles ab eodem Matthia jure mediante hic coram nobis obtinuerant. Eodem modo volentes paciűce vivere et expensis parcere concordarunt, atque dictam causam ipsi Mathiae condonarunt. Ita tamen ut ipse Mathias terram ipsaiu ab oppidano oppidi