Reviczky Sándor: A revisnyei Reviczky-család okmánytára. 1272-1623. (Budapest, 1878.)
per dictos actores cum florenis 6. pro quibus Incatto terra litigiosa oppignorata fűit, ad Matthiam Stephanovitz Incattura. Qui Incattus admonitus per dictos Actores, pecuniam levare recusasset, imo terram ipsam litigiosam potius alicui alieno abalienandam respoudisset. Idein testis fatetur, se quoque feria quinta proxima ante festum Joannis Baptistae per Incattum missum fuisse ad Nagyfalu ad judicem oppidi eius Ladislaum Gross, concivem cum flor. 6. ut terram litigiosam sibi impignoratam per dictum Matthiam Stefanovitz, remitteret. Qui Ladislaus Gross pecuuiam levare recusasset. Nam non impignoratam sibi terram litigiosam, sed venditam dictus Gross asseruisset. Pro Incatto. Providi Petrns Filicz, Urbánus Juro, Thomas Zayka, Mathias Matula, oppidani de Nagyfaln, subditi Magnifici Domini Francisci Thurzo Comitis, coram nobis producti. Contra quos Stephanus Thuranszki procurator actorum excipit. Quod ipsi oppidani in causa praesenti nihil fateri possent, ex eo, quod aliqui eorum sint authores necis sive mortis olim Stefani et Michaelis Stolar, fratrum dictorum Actorum, totaque communitas istius oppidi, de die in diem in metas Actorum in territórium Revisnense se immiscerent. Ex eoqne suspecti et ad^ersarii eorumdem essent, cum quibus dicti Actores de metis contendereut. Deliberatum est. Quoniam exceptio procuratoris actorum videbatnr juri consona, totique Comitatui constet id verum esse, eos testari non posse. III. Inter Nobilis Casparem et Thomam de Revissna, pro quibus Stephanus Thuranszky procuratorein agit ab una, parte vero ab altéra Matthiam Stefanovicz de eadem Revissna, pro quo Nobilis Beneclictus Madoczani agit, ab altéra ratione terrae Chriasztelovsky Laz vocatae. Nam dicti Caspar et Thomas ex consensu majorum suorum terram ipsain extirpatam in eorum territorio, usumque ab ea et censum percepisse affirmant; dictus vero Matthias Stefanovicz se eam terram tanquam propriam concivi oppidi