Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

atis, et adstricti sitis, ut sic sancta turma, et be­nedictum conventiculum vires et manus prae­dictorum infxdelium, et maledictórum Nobiliun^ coereere , et reiioenare, et compescere valeat. Quae si feceritis , bene quidcra , alias in poe­nam praesciiptam incurretis , nec de hoc con­tenti erimus , sed vos in furca portarum ves­trarum ante aedes vestras suspendemus, et suspendi faciemus , et ad cuspides trahi faeie­mus , et bona vestra in damnum devastando, et dilapidando vertemus, ad domorum vestra­rum destructionem , uxorum, et puerorumin­teremtionern etc. Czegled anno 42. Ad cives Bartphenscs. Rex Bcirtphensibus mandat, ut tormentei, etappa­ratum bellicum, Nobilibus earum partium, con­tra rusticos praebeant, 14 Wladislausetc. Notum est jam vobis , qua» ]i, quove maiignitatis animo populares et rustici sub nomine cruciatae in hoc regno no­stro insurrexerunt, qui ubique multa, ethor­rendamala, atque latrocinia committunt, do­mos nobilium evertentes, et bona ipsorum di­ripientes , personas vero eorum, ubi possunt, turpissima nece interimentes. Quorum malicia rum in dies magis ac magis augeri videatur, eis-

Next

/
Thumbnails
Contents