Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
eisdem omnino resistendum statuimus, et commisimus per litteras omnibus Dominis et Comitatibus partium illarum superiorum, ut per singula capita ipsorum insurgant, et to is vi.. ribus, majori'busque , quo fieri poterit , copiis popularibus , si ad mandata nostra re ede. e (sic) et ad propria reverti noluerínt, resistant, et eos reprimant. Ad quos quidem Dominos et Comitatus misimus cum ipsis litteris fidelem nostrum MagniHcum Stephanum de Peren Cubicularium nostrum; ut ipse eos citissime ad insurgendum moveat, qui vobis quoque non nulla de his rebus nostro nomine est dicturus. Volumus igitur et Fidelitati ves rae harum serie strictissime committimus et mandamus , quatenus statim \ isis praesenlibus, vos quoque eisdem Dominis et jSobilibus omni ope et auxiüo opportuno ad reprimjudum ipsos populare6 adesse , et aásistere, «t etiam ingenia , et tormenta bellica eisdem nobl' bus ad dissipandum ipsos populares dare, et subministrare, et tandem cum eisdem Dominis et Nobilibus una, quibus, ut ad nos poót dissipationem ipsorum populavium veniant, jussimus , ad nos ejuscemodi gentes vestras mittere debeatis , prout haec latius idem Stephanus Peren nostro nomine est vobis dicturus. Et aliud. ect. Dat. Budae feria o pi oxima post festum sanctae et individuae Trinitatis. Anno Pomini 4.