Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
nitatem vestram, aut regnum Hungáriáé injuxiare, aut damnum aliquod inferendi, sed dumtaxat ut pro praefataj christianissima expedhione nostra intertenerentur. Certa itaque sit Serenitas vestra , haec omnia nulla indignatione, aut sinistro vei hostili animo ? sed ex sincera benevolentia , et spe, quod haec boni Serenitas vestra consulere debeat, facta fuisse. Quod vero Serenitas vestra refert, etiam ab Ecclesiis non fuisse temperatum, voluimus eam certiorem reddere, armigeros nostros de hoc excusationem suam taliter apud nos fecisse, quod in principio, dum illuc proficiscerentur, incolae, et coloni nndique arrepta fuga, bona, atque universa eorum victualia ad Ecclesias comportaverint, neque praefatis nostris armigeris quidquam pro eorum pecuniis a d victum subministrare voluerint, propter quod fame , et inedia coacti receperunt, et in Ecclesiis, et ubi potuerunt, quaecunque ad victum necessaria fuerunt, non quod ob hoc Ecclesias violare, et depraedari voluerint, sed ut se a fame liberarent, quae et continuo nobis per conductores eorum significata , et excusationes debitae factae fuerunt. Commisimus praeterea ipsis denique Capitar.eis nostris cum omni serio, ne aliquos subditcs regni Hungáriáé lacessere , aut damna infe; i permittant, sed si quae ad eos comportin , p:o pecuniis emi , et omnibus satisíieri : ' ' fa-