Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
faciant. Quae omnia Dilectionem vestram minimé latere, et relationibus suorum respondere voluimus , ut ea intelligat ? nihil nos sinistri, aut hostilis adversus ipsam, et regnum Hungáriáé in praesentiarum machinari, sed, quae acciderunt, solum necessitate , et ex praefati s rationibus commissa fuisse. Deus Omnipotens Serenitatem vestram diu felicem , et incolumem conservare dignetur. Dat. in oppido nostro Leuben die 5. Madii ( Maji) Anno Domini i5o6, regnorum nostrorum RomaniXXI. Hungarici vero XVII. 29% Ad eundem. Maximilianus promittit, se condicto tempori, et loco, quem rex constituisset > adfuturum, ut quae ad utriusque regnorum utilitatem pertinent, inter se conferant. Maximilianus cet. Serenissimo Principi 15019 Wladislao cet. Serenissime Princeps cet. intelleximus, quae Serenitas vestra per litteras suas de mutuo nostro conventu signivicavit, replicando , scilicet, quod post unummensem. post festum Beati Georgii Martyris proxime venturum in locis nominatis conveniamus, ad quae loca et diem Serenitas vestra se venturam pollicetur , ut mutuo, et jucundo aspectu invicem perfrui, multaauead beneíicium , glóriám, et utilitatem nostram, et commune