Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

23. Ad regem Wladislaum. Fonti/ex hortatur regem, ut cum sui, tum regni causa, Principes Christianos inter se digla­diantes, ad conciliandam pacem permovere conetur. Scripsimus et Maximiiiano Romanorum l5 0j Imperátori designato , et Ferdinando Hispa­niarum regi, et Henrico regi Britanniae dili­gentissime , qui quidem reges nonnullis cum regibus et Principibus Christianis bellum ge­runt, eosque pro nostri muneris officio, ac propensa in rem Christianam publica volun­tate hortati sumus , ut armis inter se exercen­dis, quae sane diutius, quam oportebat, tra­ctata, vibrataque viguerunt, ad pacis ali­quando tandem studia converterentur. Nam praeterquam quod plurima semper cum bellis mala , calamitatesque conjuncta sunt, id etiam pláne timemus, ne, contritis Christianae rei publicae per ejusmodi ödia, contentionesque, nervis atque lacertis, to­toque corpore debilitato, validissimi hostes nostri perpetui , Turcae , nos adoriantur , at­que opprimant, qui ducem audacissimum Se­ümum regem nacti , tractare arraa , parare exercitus, claggem conüeere dicuntur, ut nos dissen-

Next

/
Thumbnails
Contents