Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
. - dissentientes , labefactatosque pessumdent, seque nostris cervicibus imponant. Ad haec accesserunt perpetuae fratrum meorum E. R. Cardinalium, idem prope verentium , et respicientium jam ab initio nostri Pontiíicatus, agi coeptae postulationes , qui sane diligenter non solum secreto , aut separatim , sed etiam publice atque frequentes saepenumero nos admonuerunt, curaremus, ne ulterius Christiani inter se populi concurrerent. Certi eliam reges atque Principes per litteras, ac per internuncios , ut eam curam , cogitationemque susciperem , pacemque inter dissidentes conficerem, multis me precibus rogaverunt, quos quidem commune periculum solicitat, quique magnopere, ne hostibus nostris laetitiae simus , atque ludibrio, pertimescunt. Quas ob res omnes cum ad eos reges, quos supra commemoravi, diligenter scriptas littera» dederim , te etiam et monere , et hortari volui, et eisdem regibus ipse quoque ut in eam sententiam scriberes , hominesque tuos mitteres, qui eos ad pacis studia cogitanda , suscipiendaque hortarentur. Quod tu quidem certe facéré eo diligentius debebis , quo periculo res proximior, teque ipsi Turcae his temporibus primum omnium ex Christianis Principibus delegerunt, in quem invaderent, quemque debilitare, ac proterere conarentur. Id ut faeias non solum quia tua interest, sed etiam quia,